The Bible Software
bible.software › Jeremiæ › Jeremiæ 51 › Jeremiæ 51:47

Jeremiæ 51:47

Propterea ecce dies veniunt, et visitabo super sculptilia Babylonis, et omnis terra ejus confundetur, et universi interfecti ejus cadent in medio ejus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Therefore, behold, the days come, that I will do judgment upon the graven images of Babylon: and her whole land shall be confounded, and all her slain shall fall in the midst of her.

In Context

46et ne forte mollescat cor vestrum, et timeatis auditum qui audietur in terra: et veniet in anno auditio, et post hunc annum auditio, et iniquitas in terra, et dominator super dominatorem.

48Et laudabunt super Babylonem cæli et terra, et omnia quæ in eis sunt: quia ab aquilone venient ei prædones, ait Dominus.

Read all of Jeremiæ 51

Cross References

Isaiah 46:1[Confractus est Bel, contritus est Nabo; facta sunt simulacra eorum bestiis et jumentis, onera vestra gravi pondere usque ad lassitudinem. + 46.1 Confractus est Bel. HIER. Post vocationem gentium subjicitur destructio idolorum. Nabo. Nabo est aurum, etc., usque ad et prophetia dæmonum, et divinatio magorum ad nihilum devenerunt. Bestiis et jumentis. ID. Bestias enim et jumenta adorabant, et regio eorum plerisque oppidis ex bestiis et jumentis, quæ adorabant, nomina imposuit, ut scilicet, Leonata a Leone, et alia hujusmodi.

Jeremiah 13:21Quid dices cum visitaverit te? tu enim docuisti eos adversum te, et erudisti in caput tuum. Numquid non dolores apprehendent te, quasi mulierem parturientem? + 13.21 Tu enim docuisti eos, etc. ID. Quando Ezechias ostendit thesaurum nuntio regis Babyloniæ. Tu enim, etc. Audiat hoc Ecclesia negligens, quæ docet adversarios suos quomodo possint eam spirituali captivitate comprehendere, et pecus ejus bestiali crudelitate lacerare.

Jeremiah 25:12Cumque impleti fuerint septuaginta anni, visitabo super regem Babylonis et super gentem illam, dicit Dominus, iniquitatem eorum, et super terram Chaldæorum, et ponam illam in solitudines sempiternas. + 25.12 Cum impleti. Nota quod non solum contra Babylonem prophetat Jeremias, sed contra omnes gentes quæ in exercitu Babylonis fuerunt et contra populum Dei dimicaverunt.

Jeremiah 50:12confusa est mater vestra nimis, et adæquata pulveri, quæ genuit vos: ecce novissima erit in gentibus, deserta, invia, et arens. + 50.12 Confusa est mater vestra nimis, etc. Isaias dicit similia, Et erit Babylon illa gloriosa, in regnis inclyta, in superbia Chaldæorum, subvertetur sicut Dominus subvertit Sodomam et Gomorrham Isa. 13.. Ecce novissima erit, etc. In fine mundi, vel in morte cujusque, omnis gloria et superbia Chaldæorum, et confusio mundi recedet a nobis, et ita omnia subvertentur, sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham, nec ultra voluptatis vel mundi futurus est status.

Jeremiah 51:18Vana sunt opera, et risu digna: in tempore visitationis suæ peribunt.

Jeremiah 51:43Factæ sunt civitates ejus in stuporem, terra inhabitabilis et deserta, terra in qua nullus habitet, nec transeat per eam filius hominis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Jeremiæ 51:47

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Jeremiæ 51:46Jeremiæ 51Jeremiæ 51:48 →