Jeremiæ 51:59
Verbum quod præcepit Jeremias propheta Saraiæ filio Neriæ filii Maasiæ, cum pergeret cum Sedecia rege in Babylonem, in anno quarto regni ejus: Saraias autem erat princeps prophetiæ.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Jeremiah 28:1Et factum est in anno illo, in principio regni Sedeciæ regis Juda, in anno quarto, in mense quinto, dixit ad me Hananias filius Azur, propheta de Gabaon, in domo Domini, coram sacerdotibus et omni populo, dicens: + 28.1 Et factum est. HIER. Nondum Ezechiele vaticinante in Babylone ad eos qui cum Jechonia fuerant translati. In domo Domini. In qua fiducialiter loquitur, quia prospera populo pollicetur; et mendacia libenter audiuntur, præcipue quæ optata promittunt.
Jeremiah 36:4Vocavit ergo Jeremias Baruch filium Neriæ: et scripsit Baruch ex ore Jeremiæ omnes sermones Domini quos locutus est ad eum, in volumine libri: + 36.4 Vocavit ergo. Prompta obedientia prophetæ concordat, etc., usque ad qui soluti et liberi verbum Dei proximis expendere negligunt?
Jeremiah 52:1Filius viginti et unius anni erat Sedecias cum regnare cœpisset, et undecim annis regnavit in Jerusalem. Et nomen matris ejus Amital filia Jeremiæ de Lobna. + 52.1 Filius viginti. Historia quæ captum refert Sedeciam, et Jerusalem a Chaldæis vastatam, in libro Regum plene tota continetur.