Jeremiæ 51:6
Fugite de medio Babylonis, et salvet unusquisque animam suam: nolite tacere super iniquitatem ejus, quoniam tempus ultionis est a Domino: vicissitudinem ipse retribuet ei. + 51.6 Fugite de medio, etc. Post plagas Babylonis, ad Judæos historice, ad fideles mystice exhortationem convertit, ut fugiant de medio Babylonis, id est mundanæ confusionis. ORIG. Non gradatim scilicet, non pedetentim, sed velociter exite, quicunque confusam habetis animam, etc., usque ad Similiter, quando sunt minora peccata, ministris utitur Deus: quando vero graviora, tunc ad retributionem ipse festinat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 19:15Cumque esset mane, cogebant eum angeli, dicentes: Surge, tolle uxorem tuam, et duas filias quas habes: ne et tu pariter pereas in scelere civitatis. + 19.15 Cumque esset mane, etc. ISID. Mystice. Lot frater Abraham, justus et hospitalis in Sodomis, significat corpus Christi, quod in omnibus sanctis inter impios gemit, quorum factis non consentit, et a quorum permixtione liberabitur in fine sæculi, illis damnatis supplicio-ignis æterni
Deuteronomy 32:25Foris vastabit eos gladius, et intus pavor, juvenem simul ac virginem, lactentem cum homine sene.] + 32.25 Foris. Corpus ignis æterni torquebit exustio, et mentem angustiæ magnitudo; unde: Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur Isa. 56.. Juvenem. Nulli scilicet ætati parcetur, quia omnes idololatria maculavit.
Deuteronomy 32:43Laudate, gentes, populum ejus, quia sanguinem servorum suorum ulciscetur: et vindictam retribuet in hostes eorum, et propitius erit terræ populi sui.] + 32.43 Quia sanguinem. In judicio populus Dei laudabitur, cum apparebit gloriosus, et inimici justa retributione punientur.
Proverbs 13:20Qui cum sapientibus graditur sapiens erit; amicus stultorum similis efficietur.] + 13.20 Qui cum sapientibus. Quilibet simplex aut rusticus, qui arcana sapientiæ comprehendere nequit, si tamen exempla sapientum vivendo sectatur, jure inter sapientes numerabitur. Amicus stultorum. Qui stultos, non quia homines sunt, sed propter stultitiam, quia mimi sunt, vel histriones, vel hujusmodi, non ut instruendo corrigat, amat, sed ut favendo, deteriores efficiat: licet sapiens videatur, stultorum damnatione tenebitur.
Jeremiah 25:14quia servierunt eis, cum essent gentes multæ, et reges magni: et reddam eis secundum opera eorum, et secundum facta manuum suarum.
Jeremiah 27:7et servient ei omnes gentes, et filio ejus, et filio filii ejus, donec veniat tempus terræ ejus et ipsius: et servient ei gentes multæ et reges magni. + 27.7 Donec veniat, etc. Ne putetur regnum Nabuchodonosor esse perpetuum, significat ipsum a Medis et a Persis esse capiendum.