Jeremiæ 51:7
Calix aureus Babylon in manu Domini, inebrians omnem terram: de vino ejus biberunt gentes, et ideo commotæ sunt. + 51.7 Calix aureus, etc. Non est semper calix aureus Babylonis vel in manu Domini; cum enim ad vindictam venerit et in manu Domini posita fuerit, efficietur terra quæ facta est in Job. Nec jugiter in manu Domini continetur; sed tunc tantum cum restituet ei Dominus quod meretur. ORIG. Calix aureus. Nabuchodonosor volens decipere homines per calicem Babylonis, non miscuit in vase fictili, etc., usque ad sæpe vidi aureum calicem in pulchro sermonis ornatu, et dogmatum venena considerans, deprehendi calicem Babylonis. Inebrians, etc. ID. Vide omnes homines ebrios; inebriamur ira et tristitia: inebriamur, etc., usque ad ab eo omnes inebriamur quandiu terra sumus. De vino. ID. Sicut in his, qui vinum corporale bibunt supra mensuram, videmus ebrii corporis motum, etc., usque ad biberunt gentes, ideo commotæ sunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 14:4sumes parabolam istam contra regem Babylonis, et dices: Quomodo cessavit exactor; quievit tributum? + 14.4 Quomodo, etc. Admirando quomodo vastator terrarum, etc., usque ad novissima autem inimica destruetur mors. Exactor. HIER. Qui exigit usque ad novissimum quadrantem a debitoribus suis, qui dicunt illud: Dimitte nobis debita Matth. 5.. Huic tradentur debitores, huic tradidit Paulus Corinthum fornicantem.
Jeremiah 25:14quia servierunt eis, cum essent gentes multæ, et reges magni: et reddam eis secundum opera eorum, et secundum facta manuum suarum.
Jeremiah 50:38Siccitas super aquas ejus erit, et arescent, quia terra sculptilium est, et in portentis gloriantur.
Daniel 2:38et omnia, in quibus habitant filii hominum, et bestiæ agri: volucres quoque cæli dedit in manu tua, et sub ditione tua universa constituit: tu es ergo caput aureum.
Habakkuk 2:15Væ qui potum dat amico suo mittens fel suum, et inebrians ut aspiciat nuditatem ejus !
Revelation 17:2cum qua fornicati sunt reges terræ, et inebriati sunt qui inhabitant terram de vino prostitutionis ejus. + 17.2 Inebriati sunt, etc. Sicut ebrius nihil timet, sic terrenis inhærentes intantum excæcabuntur amore terræ, ut nec Deum diligant, nec pœnas timeant.