Jeremiæ 51:8
Subito cecidit Babylon, et contrita est. Ululate super eam: tollite resinam ad dolorem ejus, si forte sanetur. + 51.8 Subito cecidit. Significat consummationem mundi subito futuram, quæ non per partes sed repente fiet, sicut Jericho corruens cito vel subito periit. Si autem veneris ad adventum Christi, et videris magnum ejus opus, quomodo subvertit omnia dogmata gentium, ut credentes de erroris jugo eximeret, videbis quia in passione ejus Babylon subito corruit et contrita est; videat quisque Babylonem in pectore suo corruisse. In cujus enim corde non cecidit, Christus ei nondum advenit: Babylon ruit, ædificatur Jerusalem civitas sancta Dei. Ululate. HIER. Quia nulla anima apud Deum insanabilis, consilium dat eis qui possunt, etc., usque ad sed quia noluit curari, satisfaciunt boni medici et dicunt:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 21:9Ecce iste venit ascensor vir bigæ equitum; et respondit, et dixit: Cecidit, cecidit Babylon, et omnia sculptilia deorum ejus contrita sunt in terram. + 21.9 Ecce iste venit vir. Quod sequitur, se vidisse significat, venire, scilicet Salvatorem super bigam sedentem, et duobus animalibus, id est, asino et camelo, unum currum jungentem. Cecidit, cecidit. Cyro et Dario Babylonem vastantibus, etiam idola sunt confracta, templo Beli subverso et igne concremato.
Jeremiah 8:22Numquid resina non est in Galaad? aut medicus non est ibi? quare igitur non est obducta cicatrix filiæ populi mei?]
Jeremiah 46:11Ascende in Galaad, et tolle resinam, virgo filia Ægypti: frustra multiplicas medicamina: sanitas non erit tibi. + 46.11 Ascende in Galaad. HIER. Mons est ad quem septima die venit Jacob, de Charram fugiens: est autem ad tergum Phœnicis et Arabiæ collibus Libani copulatus, extenditurque per desertum usque ad trans Jordanem ubi habitavit Seon rex Amorrhæorum. Cecidit autem in sortem filiorum Ruben et Gad, et dimidiæ tribus Manasse. Tolle resinam. RAB. Græci, vocant; enim dicitur de eo quod manat, etc., usque ad quia non accipient ab eis sanitatem, sed confusionem.
Jeremiah 48:31Ideo super Moab ejulabo, et ad Moab universam clamabo, ad viros muri fictilis lamentantes: + 48.31 Ideo super Moab ejulabo. Potentiam pristinæ felicitatis et plagam repentinæ subversionis ostendit. Moab universam clamabo. Quæ interpretatur fortitudo eorum, et significat fortissima hæreticorum dogmata dialectice constructa, in quibus videbatur esse fortitudo erroris.
Jeremiah 51:41Quomodo capta est Sesach, et comprehensa est inclyta universæ terræ ! quomodo facta est in stuporem Babylon inter gentes ! + 51.41 Quomodo capta est Sesach. RAB. Sesach, byssus sacci, vel manus sacci interpretatur: sicut Babylon confusio, etc., usque ad ut egrediantur de societate eorum, ne cum illis pereant.
Ezekiel 30:2Fili hominis, propheta, et dic: [Hæc dicit Dominus Deus: Ululate: Væ, væ diei !