Jeremiæ 52:12
In mense autem quinto, decima mensis, ipse est annus nonusdecimus Nabuchodonosor regis Babylonis, venit Nabuzardan princeps militiæ, qui stabat coram rege Babylonis, in Jerusalem, + 52.12 In mense autem quinto, etc. Congruit ordo temporis cum ratione vindictæ: Mense quinto vastatur civitas, quæ Pentateuchum despexit, decima die mensis, quia decalogo legis contraria fecit, blandiens sibi de securitate pro sanctorum locorum habitatione; unde supra: Nolite confidere, etc. GREG. Dum Scriptura Sedeciæ captivitatem narrat, ordinem captivitatis internæ denuntiat, etc., usque ad Quandoque enim et lumen totius rationis clauditur, quia pravo usu et iniquitatis suæ multitudine gravatur. Venit Nabuzardan, etc. RAB. Justo judicio Dei venit Nabuzardan, princeps exercitus regis Babylonis, super Jerusalem, et succendit, etc., usque ad omnem domum comburit igni, id est, cujusque conscientiam flamma illiciti amoris. De pauperibus, etc. ID. Eos, qui utiles verbo et exemplo esse poterant, etc., usque ad sed spinæ et tribuli vitiorum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Kings 24:12Egressusque est Joachin rex Juda ad regem Babylonis, ipse et mater ejus, et servi ejus, et principes ejus, et eunuchi ejus: et suscepit eum rex Babylonis anno octavo regni sui.
Jeremiah 1:3Et factum est in diebus Joakim filii Josiæ, regis Juda, usque ad consummationem undecimi anni Sedeciæ, filii Josiæ, regis Juda, usque ad transmigrationem Jerusalem, in mense quinto.
Jeremiah 39:9Et reliquias populi qui remanserant in civitate, et perfugas qui transfugerant ad eum, et superfluos vulgi qui remanserant, transtulit Nabuzardan, magister militum, in Babylonem.
Jeremiah 52:14et totum murum Jerusalem per circuitum destruxit cunctus exercitus Chaldæorum qui erat cum magistro militiæ.
Daniel 2:14Tunc Daniel requisivit de lege atque sententia ab Arioch principe militiæ regis, qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis.
Zechariah 8:19Hæc dicit Dominus exercituum: Jejunium quarti, et jejunium quinti, et jejunium septimi, et jejunium decimi erit domui Juda in gaudium et lætitiam et in solemnitates præclaras. Veritatem tantum et pacem diligite.