Jeremiæ 52:17
Columnas quoque æreas quæ erant in domo Domini, et bases, et mare æneum quod erat in domo Domini, confregerunt Chaldæi, et tulerunt omne æs eorum in Babylonem,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
16De pauperibus vero terræ reliquit Nabuzardan princeps militiæ vinitores et agricolas.
Cross References
1 Kings 7:15Et finxit duas columnas æreas, decem et octo cubitorum altitudinis columnam unam: et linea duodecim cubitorum ambiebat columnam utramque. + 7.15 Et finxit. BED. ubi supra, cap. 18. Columna ante fores templi decem et octo cubitis alta est, etc., usque ad a recta via qua ad promissam patriam gradimur, ulla in parte declinemus. Decem, etc. Ter enim seni decem et octo faciunt: tria, scilicet ad fidem pertinent propter Trinitatem; sex ad operationem, quia sex diebus factus est mundus, tria per sex multiplicantur, cum justus ex fide vivit et cognitionem piæ fidei cumulat exsecutione bonæ actionis. Et linea. BEDA, ibid. Norma apostolicæ institutionis ambit columnam utramque, cum doctor Judæis vel gentibus prædicare missus, ea tantum facere curat et docere, quæ per apostolos accepit et didicit Ecclesia. Nam qui aliter docere, vivere vel prædicare voluerit, et apostolica decreta spernere vel pro libito suo nova statuere, non est columna in templo Dei: quia dum apostolica instituta sequi contemnit, vel exilitate inertiæ, vel elationis grossitudine duodecim cubitorum lineæ non convenit.
2 Kings 25:13Columnas autem æreas quæ erant in templo Domini, et bases, et mare æreum quod erat in domo Domini, confregerunt Chaldæi, et transtulerunt æs omne in Babylonem. + 25.13 Columnas autem æreas quæ, etc. ID. Et bases intelligimus doctores, qui sonoritate prædicationis et fidei firmitate debuerunt alios sustentare. Mare æneum baptismi lavacrum, vel compunctionem lacrymarum. Hæc quidem omnia Chaldæi spirituales per inertiam magistrorum, et de domo Domini auferre nituntur, et confringere.
2 Chronicles 36:18Universaque vasa domus Domini, tam majora quam minora, et thesauros templi, et regis, et principum, transtulit in Babylonem.
Jeremiah 27:22In Babylonem transferentur, et ibi erunt usque ad diem visitationis suæ, dicit Dominus, et afferri faciam ea, et restitui in loco isto.
Lamentations 1:10Jod Manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia ejus, quia vidit gentes ingressas sanctuarium suum, de quibus præceperas ne intrarent in ecclesiam tuam.