Jeremiæ 52:19
et hydrias, et thymiamateria, et urceos, et pelves, et candelabra, et mortaria, et cyathos, quotquot aurea, aurea, et quotquot argentea, argentea, tulit magister militiæ:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 26:12Ambulabo inter vos, et ero Deus vester, vosque eritis populus meus. + 26.12 Ambulabo. ISICH. Homo factus. Unde: Hic est Deus noster, et non reputabitur alius ad eum; post hæc in terra visus est, et cum hominibus conversatus est Baruc. 3..
1 Kings 7:49et candelabra aurea, quinque ad dexteram, et quinque ad sinistram contra oraculum, ex auro puro: et quasi lilii flores, et lucernas desuper aureas: et forcipes aureos, + 7.49 Quasi lilii. ID., ibid. Hoc videtur dicere, quia suprema pars candelabrorum in modum repandi lilii erat efformata Lucernas desuper aureas. Per quod continetur id quod continet, id est vascula aurea in quibus oleum lucebat, designatur. Forcipes. BEDA., ibid. Id est, emunctoria quibus emungebantur lychni, ut reparati melius lucerent.
2 Chronicles 4:6Fecit quoque conchas decem: et posuit quinque a dextris, et quinque a sinistris, ut lavarent in eis omnia quæ in holocaustum oblaturi erant: porro in mari sacerdotes lavabantur. + 4.6 Fecit quoque conchas. In Regum ita: Fecit quoque decem luteres æneos. Quadraginta batos capiebat luter unus. Eratque quatuor cubitorum. Singulos quoque luteres per singulas decem bases posuit, etc. Apostoli et apostolici viri, qui per boves mare portantes signantur, per bases quoque portandis luteribus præparatas exprimuntur, sicut ipsi luteres baptismum signant, quem figurabat mare. Omnia enim eis quæ in holocaustis oblaturi erant, sacerdotes lavabant. Holocaustum autem Domini, omnis fidelium multitudo potest intelligi: quæ ab ipso baptizatur in aqua et igni. Sicut ergo sacerdotes qui in mari lavantur, eos signant qui per baptismum consortes summi sacerdotis efficiuntur: ita holocausta eosdem exprimunt, cum post ablutionem baptismi gratia implentur spirituali. Lavatur enim in lutere hostia, cum fidelis perfunditur aqua baptismi. Offertur in holocaustum, cum per impositionem manus episcopi, accipit donum Spiritus sancti.
Revelation 8:3Et alius angelus venit, et stetit ante altare habens thuribulum aureum: et data sunt illi incensa multa, ut daret de orationibus sanctorum omnium super altare aureum, quod est ante thronum Dei. + 8.3 Et alius angelus. Stetit angelus ante altare paratus immolare, ad similitudinem sacerdotis, vel Christus est altare qui se obtulit, et super quem Ecclesia offert Deo preces. Stetit ante altare, id est ante seipsum, quia non habet mediatorem per quem placeat. Habens. Dicturus ex prædicatione justorum eventuram damnationem impiorum, præmittit quasi excusationem, ne eis culpa de damnatione impiorum imputetur, quia quantum ad ipsos prædicatio eorum bona, et a bono doctore injuncta. Thuribulum. Id est apostolos, qui sunt vasa ignis, id est Spiritus sancti, et de quibus exeunt orationes quæ elevantur coram Deo. De orationibus. Dixit de orationibus, et non orationes, quia non omnes orationes repræsentat Patri, sed eas exaudit quæ ad salutem pertinent. De orationibus, quia illi aliquando petunt quod petendum non esset, ut Paulus. Super aureum altare. Id est illi qui est supra se secundum humanitatem, secundum quam est altare Trinitatis.