Jeremiæ 52:22
Et capitella super utramque ærea: altitudo capitelli unius quinque cubitorum, et retiacula et malogranata super coronam in circuitu, omnia ærea: similiter columnæ secundæ, et malogranata.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 28:25et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis uncinis in utroque latere superhumeralis quod rationale respicit.
1 Kings 7:16Duo quoque capitella fecit, quæ ponerentur super capita columnarum, fusilia ex ære: quinque cubitorum altitudinis capitellum unum, et quinque cubitorum altitudinis capitellum alterum: + 7.16 Duo, etc. ID., ibid. Capita columnarum, etc., usque ad evangelicæ perfectionis est insita gratia.
2 Chronicles 3:15Ante fores etiam templi duas columnas, quæ triginta et quinque cubitos habebant altitudinis: porro capita earum, quinque cubitorum. + 3.15 Ante fores etiam templi duas columnas. Stabant in porticu ante fores templi, et ingressum templi suo decore ex utraque parte ornabant. Ostium templi Dominus est, qui ait: Nemo venit ad Patrem, nisi per me, etc. Joan. 14.. Ostium columnæ ab utroque latere circumstant, cum ministri sermonis utrique populo introitum regni cœlestis ostendunt, ut quicunque a luce legalis scientiæ vel gentilitatis errore ad fidem Evangelii venerit, habeat eos paratos qui sibi iter salutis verbo monstrent et exemplo. In Regum de his columnis legitur: Qui cum venisset ad regem Salomonem, fecit omne opus ejus, et finxit duas columnas æreas, etc. III Reg. 7. Triginta et quinque. Hic numerus perfectionem significat magistrorum. Septenarius enim numerus per quinarium, vel quinarius per septenarium multiplicatus, triginta quinque reddunt. Quinarius vero legem, septenarius propter Spiritum septiformem in flore radicis Jesse manentem, Evangelium exprimit; unde alibi Dominus quinque panibus quinque millia hominum, et alibi septem panibus quatuor millia hominum pavisse narratur. Columnæ igitur triginta quinque cubitorum significant doctores Evangelii duorum Testamentorum habere perfectam scientiam, unde: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei Marc. 4.. Et alibi: Aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas Luc. 24.. Quasi catenulas. RAB. Multiplex catenarum contextio et retis, secundum Regum expansio sic multifarias electorum personas insinuat, quæ cum verbis prædicatorum fideliter auscultando et obediende adhærent, quasi capitibus columnarum superposita retia et catenulæ miraculum suæ connexionis spectantibus præbent.