Jeremiæ 52:23
Et fuerunt malogranata nonaginta sex dependentia: et omnia malogranata centum, retiaculis circumdabantur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Kings 7:20Et rursum alia capitella in summitate columnarum desuper juxta mensuram columnæ contra retiacula: malogranatorum autem ducenti ordines erant in circuitu capitelli secundi. + 7.20 Et rursum BED. ubi supra. Quorum scilicet factura perennis regni sublimitatem designat, etc., usque ad sed quia illa societas utriusque populi fidelibus tribuitur, recte subjungitur: Malogranatorum. ID., ibid. In malogranato totam significat Ecclesiam, etc., usque ad et utriusque populi electos in una beatitudinis arce colligunt. Columnam. ID., ibid. Dextera columna doctores primitivæ Ecclesiæ significat, etc., usque ad nihil industriæ saltem ad intelligendos eorum quibus prælati sunt errores. Fecit quoque. ID., ibid. Hoc mare in figuram baptismi factum est, etc., usque ad cum hunc in vinea laborantibus dandum esse prædixit.