The Bible Software
bible.software › Jeremiæ › Jeremiæ 52 › Jeremiæ 52:26

Jeremiæ 52:26

Tulit autem eos Nabuzardan magister militiæ, et duxit eos ad regem Babylonis in Reblatha: + 52.26 Septem viros, etc. Septiformi Spiritu, scilicet, sanctificatos. Sed quia gratiam perdiderunt, septem spiritibus nequioribus traditi, non regis cœlestis mandata intuuntur, sed regis inferni voluntati obsequuntur. Et scribam, etc. Quem liber Regum Sophar, qui interpretatur dissipans vel dividens, et significat eos qui rudes in Ecclesia, quos ad militiam Christi nutrire debuerant, pravis exemplis dissipant, et a cœtu fidelium per errorem sequestrant. Et sexaginta viros, etc. Stultos, scilicet, cooperatores, qui merito vulgi nomine appellantur, qui utilitatem divini consilii discernere et implere neglexerunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

So Nebuzar-adan the captain of the guard took them, and brought them to the king of Babylon to Riblah.

In Context

25et de civitate tulit eunuchum unum, qui erat præpositus super viros bellatores: et septem viros de his qui videbant faciem regis, qui inventi sunt in civitate: et scribam principem militum, qui probabat tyrones: et sexaginta viros de populo terræ, qui inventi sunt in medio civitatis. + 52.25 De civitate tulit, etc. Continentes, scilicet, oleum gratiæ et misericordiæ (sicut fatuæ virgines) in pectore suo non habentes, qui frustra super viros bellatores constituuntur, cum arrogantiam vitare non præmeditantur.

27et percussit eos rex Babylonis, et interfecit eos in Reblatha in terra Emath: et translatus est Juda de terra sua. + 52.27 Et percussit eos rex Babylonis, etc. Hoc ambit rex Babylonis, ut quos ab Ecclesia evellit, perducat ad interfectionem perpetuæ mortis.

Read all of Jeremiæ 52

Cross References

Numbers 34:11et de Sephama descendent termini in Rebla contra fontem Daphnim: inde pervenient contra orientem ad mare Cenereth,

2 Kings 25:20Quos tollens Nabuzardan princeps militum, duxit ad regem Babylonis in Reblatha.

Jeremiah 39:9Et reliquias populi qui remanserant in civitate, et perfugas qui transfugerant ad eum, et superfluos vulgi qui remanserant, transtulit Nabuzardan, magister militum, in Babylonem.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Jeremiæ 52:26

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Jeremiæ 52:25Jeremiæ 52Jeremiæ 52:27 →