Jeremiæ 52:27
et percussit eos rex Babylonis, et interfecit eos in Reblatha in terra Emath: et translatus est Juda de terra sua. + 52.27 Et percussit eos rex Babylonis, etc. Hoc ambit rex Babylonis, ut quos ab Ecclesia evellit, perducat ad interfectionem perpetuæ mortis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 34:8a quo venient in Emath usque ad terminos Sedada:
Deuteronomy 28:36Ducet te Dominus, et regem tuum, quem constitueris super te, in gentem, quam ignoras tu et patres tui: et servies ibi diis alienis, ligno et lapidi. + 28.36 Ducetque te. Hæretici vel mali catholici, qui contemnunt præcepta Dei, a dæmonibus et vitiis variis captivantur. Sicut servus, ita et dominus, et rex sicut populus, magister sicut discipulus. Et regem. Osee regem Samariæ Salmanasar rex Assyriorum cum decem tribubus duxit in captivitatem: Nabuchodonosor, Joachin, et Sedeciam regem Juda cum populo captivavit.
2 Samuel 8:9Audivit autem Thou rex Emath quod percussisset David omne robur Adarezer,
2 Kings 17:23usquequo Dominus auferret Israël a facie sua, sicut locutus fuerat in manu omnium servorum suorum prophetarum: translatusque est Israël de terra sua in Assyrios, usque in diem hanc.
2 Kings 25:20Quos tollens Nabuzardan princeps militum, duxit ad regem Babylonis in Reblatha.
Isaiah 24:3Dissipatione dissipabitur terra, et direptione prædabitur; Dominus enim locutus est verbum hoc.