Jeremiæ 52:29
in anno octavodecimo Nabuchodonosor, de Jerusalem animas octingentas triginta duas:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 12:5Tulitque Sarai uxorem suam, et Lot filium fratris sui, universamque substantiam quam possederant, et animas quas fecerant in Haran: et egressi sunt ut irent in terram Chanaan. Cumque venissent in eam,
2 Kings 25:11Reliquam autem populi partem quæ remanserat in civitate, et perfugas qui transfugerant ad regem Babylonis, et reliquum vulgus transtulit Nabuzardan princeps militiæ.
Jeremiah 32:1Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, in anno decimo Sedeciæ regis Juda, ipse est annus decimusoctavus Nabuchodonosor. + 32.1 Verbum quod, etc. HIER. Non solum verba, sedet opera prophetarum, sunt nobis in exempla virtutum. Poterat Jeremias nuntiare prospera et frui regis amicitia, sed maluit Deo obedire, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam.
Jeremiah 52:12In mense autem quinto, decima mensis, ipse est annus nonusdecimus Nabuchodonosor regis Babylonis, venit Nabuzardan princeps militiæ, qui stabat coram rege Babylonis, in Jerusalem, + 52.12 In mense autem quinto, etc. Congruit ordo temporis cum ratione vindictæ: Mense quinto vastatur civitas, quæ Pentateuchum despexit, decima die mensis, quia decalogo legis contraria fecit, blandiens sibi de securitate pro sanctorum locorum habitatione; unde supra: Nolite confidere, etc. GREG. Dum Scriptura Sedeciæ captivitatem narrat, ordinem captivitatis internæ denuntiat, etc., usque ad Quandoque enim et lumen totius rationis clauditur, quia pravo usu et iniquitatis suæ multitudine gravatur. Venit Nabuzardan, etc. RAB. Justo judicio Dei venit Nabuzardan, princeps exercitus regis Babylonis, super Jerusalem, et succendit, etc., usque ad omnem domum comburit igni, id est, cujusque conscientiam flamma illiciti amoris. De pauperibus, etc. ID. Eos, qui utiles verbo et exemplo esse poterant, etc., usque ad sed spinæ et tribuli vitiorum.