Jeremiæ 52:31
Et factum est in trigesimo septimo anno transmigrationis Joachin regis Juda, duodecimo mense, vigesima quinta mensis, elevavit Evilmerodach rex Babylonis, ipso anno regni sui, caput Joachin regis Juda, et eduxit eum de domo carceris. + 52.31 Et factum est. ID. Significat admirandam Dei potentiam per bonos et malos æque sua, etc., usque ad correctum misericorditer respexit, et de pœnis liberans quieti restituit et honori.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 40:20Exinde dies tertius natalitius Pharaonis erat: qui faciens grande convivium pueris suis, recordatus est inter epulas magistri pincernarum, et pistorum principis. + 40.20 Natalitius Pharaonis. Pharao et Herodes diem nativitatis celebraverunt, quia ex hora nativitatis se reges fuisse putaverunt.
Job 22:29Qui enim humiliatus fuerit, erit in gloria, et qui inclinaverit oculos, ipse salvabitur. + 22.29 Qui enim humiliatus. Quia qui se humiliat, exaltabitur. Et qui. Quantum per membrorum ministerium deprehendi potest, prima ostensio superbiæ in oculis esse solet.
Psalms 27:6Benedictus Dominus, quoniam exaudivit vocem deprecationis meæ. 1