Jeremiæ 6:10
Cui loquar, et quem contestabor ut audiat? ecce incircumcisæ aures eorum, et audire non possunt: ecce verbum Domini factum est eis in opprobrium, et non suscipient illud. + 6.10 Incircumcisæ aures, etc. Notandum quod circumcisio in Scripturis dicitur tribus modis: in præputio, in corde, in auribus, unde: Qui habet aures audiendi audiat Matth. 11..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 6:12Respondit Moyses coram Domino: Ecce filii Israël non audiunt me: et quomodo audiet Pharao, præsertim cum incircumcisus sim labiis? + 6.12 Ecce filii, etc. AUG. Quæst. 16 in Exod. 70. Ecce ego gracili voce sum et quomodo exaudiet me Pharao. Non videtur tamen propter multitudinem populi excusare se de vocis gracilitate, sed etiam propter unum hominem: mirum si tam gracilis vocis fuit, ut nec ab uno posset audiri. An forte regius fastus non permittebat eos de proximo loqui.
2 Chronicles 36:15Mittebat autem Dominus Deus patrum suorum ad illos per manum nuntiorum suorum de nocte consurgens, et quotidie commonens: eo quod parceret populo et habitaculo suo.
Psalms 40:8In idipsum adversum me susurrabant omnes inimici mei; adversum me cogitabant mala mihi. + 40.8 Egrediebatur foras. A sinu veritatis, malus ingressus, malus egressus. In idipsum. AUG. Id est, uno consilio omnes adversum me susurrabant. Susurrabant. CASS. Non audent detegere consilium, quia in scelere socii sunt omnes: cum pauci soleant esse auctores scelerum. 1