Jeremiæ 6:14
Et curabant contritionem filiæ populi mei cum ignominia, dicentes: Pax, pax ! et non erat pax. + 6.14 Et curabant contritionem. ID. Quasi dicat: Cum tanta facerent mala, etc., usque ad magis illos supplicio et Dei iracundiæ præparantes.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 30:26et erit lux lunæ sicut lux solis, et lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum, in die qua alligaverit Dominus vulnus populi sui, et percussuram plagæ ejus sanaverit. + 30.26 Et erit lux. Cum præmium laboris percipient, quia creatura liberabitur a servitute corruptionis. Non mirum si luna solis fulgorem recipiat: Quia justi fulgebunt sicut sol Matth. 13..
Jeremiah 5:12Negaverunt Dominum, et dixerunt: Non est ipse: neque veniet super nos malum: gladium et famem non videbimus. + 5.12 Negaverunt Dominum, etc. ID. Audiat hoc Ecclesia negligens: et providentiam Dei refutans, quod et gladium et famem sustineat, nisi ventura crediderit quæ dicuntur.
Jeremiah 14:13Et dixi: [A, a, a, Domine Deus: prophetæ dicunt eis: Non videbitis gladium, et fames non erit in vobis: sed pacem veram dabit vobis in loco isto.] + 14.13 Prophetæ dicunt eis, etc. Audiant hæc magistri qui peccantibus et in vitiis permanentibus prospera pollicentur. Multi tales hodie sunt, qui non curant undecunque sit oblatio, consulentes suæ avaritiæ; ut quidam fecisse dicitur, qui persuadebat ut secreta confiterentur peccata coram Deo ante altare, et ipse ex adverso sedebat: et audiebat, et hanc securitatem dabat. Tantummodo largas eleemosynas facite et sufficit.
Jeremiah 23:17Dicunt his qui blasphemant me: Locutus est Dominus: Pax erit vobis: et omni qui ambulat in pravitate cordis sui dixerunt: Non veniet super vos malum.
Lamentations 2:14Nun Prophetæ tui viderunt tibi falsa et stulta; nec aperiebant iniquitatem tuam, ut te ad pœnitentiam provocarent; viderunt autem tibi assumptiones falsas, et ejectiones.
Ezekiel 13:16prophetæ Israël, qui prophetant ad Jerusalem, et vident ei visionem pacis, et non est pax, ait Dominus Deus.]