Jeremiæ 6:15
Confusi sunt, quia abominationem fecerunt: quin potius confusione non sunt confusi, et erubescere nescierunt. Quam ob rem cadent inter ruentes: in tempore visitationis suæ corruent, dicit Dominus. + 6.15 Confusi sunt. ID. Expressius hoc legendum est, etc., usque ad quin potius peccatum auxere contemptu. Nescierunt. Noluerunt; sed nimio contemptu et vitio violenti mali nec intelligere quidem potuerunt. Grandis impietas, non solum non cavere, sed nec intelligere velle peccata, et nullam habere distantiam bonorum malorumque operum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 19:34Altera quoque die dixit major ad minorem: Ecce dormivi heri cum patre meo, demus ei bibere vinum etiam hac nocte, et dormies cum eo, ut salvemus semen de patre nostro.
Proverbs 29:1[Viro qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus ei superveniet interitus, et eum sanitas non sequetur. + 29.1 Homo qui blandis, etc. Qui fictis sermonibus proximum laudat, parat ei insidias, quibus in periculum verbi aut operis securior incidat. Sed videamus qui capiatur, cui fit, aut qui facit. Sequitur:
Isaiah 10:4ne incurvemini sub vinculo, et cum interfectis cadatis? Super omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta.]
Jeremiah 5:9Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, et in gente tali non ulciscetur anima mea?
Jeremiah 8:12Confusi sunt, quia abominationem fecerunt: quinimmo confusione non sunt confusi, et erubescere nescierunt. Idcirco cadent inter corruentes: in tempore visitationis suæ corruent, dicit Dominus. + 8.12 Idcirco cadent. ID. Ut quorum dignitas excellebat, etiam ruinæ populi misceantur, quia scilicet a minimo usque ad maximum omnes avaritiæ student Jer. 6..
Jeremiah 23:12Idcirco via eorum erit quasi lubricum in tenebris: impellentur enim, et corruent in ea: afferam enim super eos mala, annum visitationis eorum, ait Dominus.