Jeremiæ 6:20
Ut quid mihi thus de Saba affertis, et calamum suave olentem de terra longinqua? Holocautomata vestra non sunt accepta, et victimæ vestræ non placuerunt mihi. + 6.20 Ut quid mihi thus. ID. Quasi dicat: Frustra mihi ad unguenta conficienda, etc., usque ad cum Scriptura dicat, Redemptio animæ viri propriæ divitiæ ejus Prov. 13..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Samuel 15:12Accersivit quoque Absalom Achitophel Gilonitem consiliarium David, de civitate sua Gilo. Cumque immolaret victimas, facta est conjuratio valida, populusque concurrens augebatur cum Absalom.
1 Kings 10:10Dedit ergo regi centum viginti talenta auri, et aromata multa nimis, et gemmas pretiosas: non sunt allata ultra aromata tam multa, quam ea quæ dedit regina Saba regi Salomoni.
Psalms 50:7Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea. + 50.7 In iniquitatibus. CASS. Minuitur invidia peccati, etc., usque ad de uno arguitur et omnia confitetur. 1
Psalms 66:3ut cognoscamus in terra viam tuam, in omnibus gentibus salutare tuum. 1
Proverbs 21:27Hostiæ impiorum abominabiles, quia offeruntur ex scelere.
Isaiah 43:23Non obtulisti mihi arietem holocausti tui, et victimis tuis non glorificasti me; non te servire feci in oblatione, nec laborem tibi præbui in thure. + 43.23 In thure. Per thus et calamum, qui est sarculus arboris aromaticæ, omnia aromata accipe.