Jeremiæ 6:22
Hæc dicit Dominus: Ecce populus venit de terra aquilonis, et gens magna consurget a finibus terræ. + 6.22 Ecce populus, etc. Proprie hoc dicitur de Babyloniis, qui venturi sunt contra Jerusalem. Et omnis armaturæ ordo describitur, et præliantium impetus, ut terrore commoti agant pœnitentiam et Deum clementissimum placent.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Jeremiah 1:14Et dixit Dominus ad me: [Ab aquilone pandetur malum super omnes habitatores terræ: + 1.14 Habitatores terræ. De quibus in Apocalypsi, etc., usque ad et Petrus: Electis advenis Ponti, Galatiæ, Cappadociæ, Asiæ et Bithyniæ.
Jeremiah 5:15Ecce ego adducam super vos gentem de longinquo, domus Israël, ait Dominus: gentem robustam, gentem antiquam, gentem cujus ignorabis linguam, nec intelliges quid loquatur. + 5.15 Ignorabis linguam, etc. ID. In Hebræo: Non intelliges quid loquatur. Est enim malorum solatium, si habeas hostes, quos rogare valeas, qui intelligant preces tuas.
Jeremiah 6:1[Confortamini, filii Benjamin, in medio Jerusalem: et in Thecua clangite buccina, et super Bethacarem levate vexillum, quia malum visum est ab aquilone, et contritio magna. + 6.1 Confortamini, etc. HIER. Quia jamjamque ab aquilone Nabuchodonosor venturus est, etc., usque ad inter hos alius vicus est qui lingua Syra et Hebræa Betacaren nominatur in monte positus.
Jeremiah 13:20Levate oculos vestros et videte, qui venitis ab aquilone: ubi est grex qui datus est tibi, pecus inclytum tuum?
Jeremiah 25:32Hæc dicit Dominus exercituum: Ecce afflictio egredietur de gente in gentem, et turbo magnus egredietur a summitatibus terræ. + 25.32 Ecce egredietur, etc. Erubescant qui, vim Scripturæ sanctæ facientes, in bonam partem accipiunt Domini comminationes.
Jeremiah 47:2[Hæc dicit Dominus: Ecce aquæ ascendunt ab aquilone, et erunt quasi torrens inundans, et operient terram et plenitudinem ejus, urbem et habitatores ejus. Clamabunt homines, et ululabunt omnes habitatores terræ,