Jeremiæ 7:11
Numquid ergo spelunca latronum facta est domus ista, in qua invocatum est nomen meum in oculis vestris? Ego, ego sum: ego vidi, dicit Dominus. + 7.11 Spelunca latronum, etc. ID. De hoc loco sumptum puto quod dicitur in Evangelio, etc., usque ad oculi mei contemplati sunt quod vos putatis occultum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 1:12Cum veniretis ante conspectum meum, quis quæsivit hæc de manibus vestris, ut ambularetis in atriis meis? + 1.12 Cum veniretis. ID. Hæc sacrificia non quæsivit Deus, quasi indigeret; sed ne dæmonibus immolarent, et ut per carnalia et typica ad spirituale et verum sacrificium facilius pervenirent. Quis quæsivit? Audiant hoc Ebionitæ, qui post Christi passionem putant legem esse servandam audiant hoc eorum socii, qui Isrælitico tantum generi custodiendam decernunt.
Jeremiah 2:34et in alis tuis inventus est sanguis animarum pauperum et innocentum? non in fossis inveni eos, sed in omnibus quæ supra memoravi. + 2.34 In omnibus. Istis, sive sub omni quercu alia littera; Hebræum enim et quercum et ista significat. In amœnis autem locis, umbra et frondibus immolabant.
Jeremiah 16:17Quia oculi mei super omnes vias eorum: non sunt absconditæ a facie mea, et non fuit occultata iniquitas eorum ab oculis meis.
Jeremiah 29:23pro eo quod fecerint stultitiam in Israël, et mœchati sunt in uxores amicorum suorum, et locuti sunt verbum in nomine meo mendaciter, quod non mandavi eis. Ego sum judex et testis, dicit Dominus.
Matthew 21:13et dicit eis: Scriptum est: Domus mea domus orationis vocabitur: vos autem fecistis illam speluncam latronum. + 21.13 Latronum. Latro est qui lucra sectatur, qui et non dantes corporaliter persequitur, et dantes necat spiritualiter, et dum læsionem proximi cogitat, quasi latro sedet in spelunca.
Luke 19:45Et ingressus in templum, cœpit ejicere vendentes in illo, et ementes, + 19.45 Et ingressus. Post enumerata mala, ingressus templum ejecit vendentes et ementes, per hoc innuens, quod ruina populi, maxime ex sacerdotum culpa fuit; dum enim vendentes et ementes percutit, ostendit unde radix perditionis processit.