Jeremiæ 7:16
Tu ergo, noli orare pro populo hoc, nec assumas pro eis laudem et orationem: et non obsistas mihi, quia non exaudiam te. + 7.16 Tu ergo noli, etc. HIER. Ne videatur propheta rogans non impetrare quod postulat, præcipit Dominus, etc., usque ad hæc impœnitentia, hæc blasphemia, vel verbum in Spiritum sanctum remissionem non habet in æternum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
15et projiciam vos a facie mea sicut projeci omnes fratres vestros, universum semen Ephraim.
Cross References
Deuteronomy 9:14dimitte me ut conteram eum, et deleam nomen ejus de sub cælo, et constituam te super gentem, quæ hac major et fortior sit.
Isaiah 1:15Et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis, et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam: manus enim vestræ sanguine plenæ sunt. + 1.15 Manus enim vestræ plenæ sunt sanguine, etc. ID. Prophetarum et tandem Domini eorum, etc., usque ad in oratione dies noctesque invigilant.
Jeremiah 11:14Tu ergo noli orare pro populo hoc, et ne assumas pro eis laudem et orationem, quia non exaudiam in tempore clamoris eorum ad me, in tempore afflictionis eorum. + 11.14 Tu ergo. ID. Præcipitur prophetæ, ne pro eis oret in quos, etc., usque ad ex his discimus, frustra pro aliquo rogari, qui non meretur accipere.
Jeremiah 15:1Et dixit Dominus ad me: [Si steterit Moyses et Samuel coram me, non est anima mea ad populum istum: ejice illos a facie mea, et egrediantur. + 15.1 Et dixit Dominus. GREG., Moral., lib. 9, c. 12. Omissis tot patribus, soli Moyses et Samuel ad medium deducuntur, etc., usque ad alter ex principatu ejicitur, et ait: Absit a me hoc peccatum, quia cessem orare pro vobis I Reg. 12..
Ezekiel 14:14Et si fuerint tres viri isti in medio ejus, Noë, Daniel, et Job, ipsi justitia sua liberabunt animas suas, ait Dominus exercituum.
1 John 5:16Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat, et dabitur ei vita peccanti non ad mortem. Est peccatum ad mortem: non pro illo dico ut roget quis. + 5.16 Qui scit fratrem. BEDA. Loquitur de quotidianis et levibus peccatis, etc., usque ad et ad illorum examen castiga te. Est peccatum ad mortem. Hoc peccatum separat a Deo, sicut mors separat animam a corpore.