Jeremiæ 7:19
Numquid me ad iracundiam provocant? dicit Dominus; nonne semetipsos in confusionem vultus sui?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 32:16Provocaverunt eum in diis alienis, et in abominationibus ad iracundiam concitaverunt. + 32.16 Provocaverunt. Alii fiunt hæretici, alii idololatræ, qui de corde idola et abominationes sibi fingunt.
Ezra 9:7a diebus patrum nostrorum: sed et nos ipsi peccavimus graviter usque ad diem hanc, et in iniquitatibus nostris traditi sumus ipsi, et reges nostri, et sacerdotes nostri, in manum regum terrarum, et in gladium, et in captivitatem, et in rapinam, et in confusionem vultus, sicut et die hac.
Isaiah 1:20Quod si nolueritis, et me ad iracundiam provocaveritis, gladius devorabit vos, quia os Domini locutum est.
Isaiah 45:16Confusi sunt, et erubuerunt omnes: simul abierunt in confusionem fabricatores errorum.
Jeremiah 2:19Arguet te malitia tua, et aversio tua increpabit te. Scito et vide quia malum et amarum est reliquisse te Dominum Deum tuum, et non esse timorem mei apud te, dicit Dominus Deus exercituum. + 2.19 Arguet te malitia tua. ID. Nota quod malitia et prævaricatio, etc., usque ad quia dereliquit Dominum Deum suum.
Jeremiah 9:19Quia vox lamentationis audita est de Sion: Quomodo vastati sumus, et confusi vehementer? quia dereliquimus terram; quoniam dejecta sunt tabernacula nostra. + 9.19 Quomodo vastati. Dicant hoc in persecutione credentium turbæ, quæ idcirco vastatæ sunt atque confusæ, quia dereliquerunt legem Domini, et deseruerunt tabernacula sua.