Jeremiæ 7:20
Ideo hæc dicit Dominus Deus: Ecce furor meus et indignatio mea conflatur super locum istum, super viros, et super jumenta, et super lignum regionis, et super fruges terræ: et succendetur, et non extinguetur. + 7.20 Conflatur. HIER. Quasi dicat: Quod diu facere nolui, vestrorum peccatorum multitudine facere compellor super viros et super jumenta. Cum irascitur Deus, etiam homines, et quæ sunt hominis, similem severitatem sentiunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
19Numquid me ad iracundiam provocant? dicit Dominus; nonne semetipsos in confusionem vultus sui?
Cross References
Leviticus 26:28et ego incedam adversus vos in furore contrario, et corripiam vos septem plagis propter peccata vestra:
Isaiah 42:25Et effudit super eum indignationem furoris sui, et forte bellum; et combussit eum in circuitu, et non cognovit; et succendit eum, et non intellexit.] + 42.25 Super eum. Ut quod prius tacuerat, jam non taceret nec verbis, sed tormentis corriperet. Et non cognovit. Sicut historiæ tradunt, nec gentes hoc fieri in ultionem filii intellexerunt, nec Judæi malitia sua excæcati.
Jeremiah 4:23Aspexi terram, et ecce vacua erat et nihili; et cælos, et non erat lux in eis. + 4.23 Aspexi terram. Propheta cernit in spiritu quæ ventura sunt, ut audiens populus terreatur et pœnitentiam agat, ut non sustineat quæ formidat. Quidquid secundum historiam de Judæa et Jerusalem dicitur, ad Ecclesiam Dei referamus: quæ cum Deum offenderit, et vitiis et persecutione vastata fuerit, ubi quondam virtutum cohors et lætitia, ibi multitudo peccatorum et mœror versetur.
Jeremiah 12:4Usquequo lugebit terra, et herba omnis regionis siccabitur, propter malitiam habitantium in ea? Consumptum est animal, et volucre, quoniam dixerunt: Non videbit novissima nostra.
Jeremiah 17:4Et relinqueris sola ab hæreditate tua, quam dedi tibi, et servire te faciam inimicis tuis in terra quam ignoras: quoniam ignem succendisti in furore meo: usque in æternum ardebit.]
Jeremiah 42:18Quia hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Sicut conflatus est furor meus et indignatio mea super habitatores Jerusalem, sic conflabitur indignatio mea super vos cum ingressi fueritis Ægyptum: et eritis in jusjurandum, et in stuporem, et in maledictum, et in opprobrium, et nequaquam ultra videbitis locum istum.