Jeremiæ 7:27
Et loqueris ad eos omnia verba hæc, et non audient te: et vocabis eos, et non respondebunt tibi. + 7.27 Et loqueris ad eos. ID. Ne dubitetis indurare cervices, etc., usque ad nunc saltem loquere eis verbis meis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 6:9Et dixit: [Vade, et dices populo huic: Audite audientes, et nolite intelligere; et videte visionem, et nolite cognoscere. + 6.9 Audite audientes. ID. Lucas secundum LXX in Actibus apostolorum: Aure audietis et non intelligetis, etc., usque ad et magis Græcis quam Hebraicis utitur testimoniis.
Isaiah 65:12numerabo vos in gladio, et omnes in cæde corruetis: pro eo quod vocavi, et non respondistis; locutus sum, et non audistis; et faciebatis malum in oculis meis, et quæ nolui elegistis. + 65.12 Vocavi. Per prophetas dicens: Convertimini ad me et salvi eritis Isa. 45.. Et per memetipsum: Pœnitentiam agite Matth. 3.. Et alibi: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis Ibid. 11..
Jeremiah 1:19Et bellabunt adversum te, et non prævalebunt, quia ego tecum sum, ait Dominus, ut liberem te.]
Ezekiel 2:4et filii dura facie et indomabili corde sunt, ad quos ego mitto te. Et dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus:
Ezekiel 3:7domus autem Israël nolunt audire te, quia nolunt audire me: omnis quippe domus Israël attrita fronte est, et duro corde.
Zechariah 7:13Et factum est sicut locutus est, et non audierunt: sic clamabunt et non exaudiam, dicit Dominus exercituum.