Jeremiæ 7:30
quia fecerunt filii Juda malum in oculis meis, dicit Dominus. Posuerunt offendicula sua in domo in qua invocatum est nomen meum, ut polluerent eam:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Kings 21:4Exstruxitque aras in domo Domini, de qua dixit Dominus: In Jerusalem ponam nomen meum.
2 Kings 23:4Et præcepit rex Helciæ pontifici, et sacerdotibus secundi ordinis, et janitoribus, ut projicerent de templo Domini omnia vasa quæ facta fuerant Baal, et in luco, et universæ militiæ cæli: et combussit ea foris Jerusalem in convalle Cedron, et tulit pulverem eorum in Bethel.
2 Chronicles 33:4Ædificavit quoque altaria in domo Domini, de qua dixerat Dominus: In Jerusalem erit nomen meum in æternum.
2 Chronicles 33:15et abstulit deos alienos, et simulacrum de domo Domini: aras quoque, quas fecerat in monte domus Domini et in Jerusalem: et projecit omnia extra urbem.
Jeremiah 32:34Et posuerunt idola sua in domo in qua invocatum est nomen meum, ut polluerent eam. + 32.34 Et posuerunt idola sua, etc. Non solum tunc Judas posuit idolum in templo Dei, sed usque hodie in Ecclesia, vel in corde credentium ponitur idolum, quando novum dogma constituitur et in abscondito adoratur.
Ezekiel 7:20Et ornamentum monilium suorum in superbiam posuerunt, et imagines abominationum suarum et simulacrorum fecerunt ex eo: propter hoc dedi eis illud in immunditiam.