Jeremiæ 7:31
et ædificaverunt excelsa Topheth, quæ est in valle filii Ennom, ut incenderent filios suos et filias suas igni, quæ non præcepi, nec cogitavi in corde meo. + 7.31 Excelsa Tophet. HIER. Tophet Hebraice, latitudo Latine, qui locus est, etc., usque ad neque enim si canis aut asinus aut immundum quod tibet animal primum occurrisset domino, offerre debuisset.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 20:1Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: + 20.1 Locutus est Dominus, etc. Frequenter lex eadem repetit, ut eorum memoriam infigat legenti: quædam tamen nova interserit, ne superfluere videatur. Sed nova inquirendo jam dicta studiosius inquirantur. Unde superius quædam prohibendo pœnam tacuit, ut quærentes quæ vel qualis sit, in sequentibus diligenter investigemus. Cum enim superius Moloch prohiberet sacrificari, idipsum pœnam addendo repetit: populus scilicet terræ lapidabit eum, non solum principes. Nec his contentus addit: Ego ponam faciem meam contra illum, etc.
Deuteronomy 17:3ut vadant et servant diis alienis, et adorent eos, solem et lunam, et omnem militiam cæli, quæ non præcepi:
Joshua 15:8Ascenditque per convallem filii Ennom ex latere Jebusæi ad meridiem, hæc est Jerusalem: et inde se erigens ad verticem montis, qui est contra Geennom ad occidentem in summitate vallis Raphaim contra aquilonem:
2 Kings 23:10Contaminavit quoque Topheth, quod est in convalle filii Ennom, ut nemo consecraret filium suum aut filiam per ignem, Moloch. + 23.10 Contaminavit. RAB. in lib. Reg., tom. 3. Josias Thopheth vel ossa mortuorum ibi sicut in sequentibus locis fecisse legitur vel alia quælibet immunda dispergens, quatenus abominationi potius quam delectationi aptus omnibus qui aspicerent locus appareret. In convalle. ID. Vallis Ennom est juxta murum Jerusalem contra orientem, etc., usque ad quia Thopheth dicitur latitudo.
2 Chronicles 28:3Ipse est qui adolevit incensum in valle Benennom, et lustravit filios suos in igne juxta ritum gentium quas interfecit Dominus in adventu filiorum Israël. + 28.3 In valle Benennom. RAB. Hæc est vallis Benennom, etc., usque ad omnes enim adulterantes, quasi clibanus, corda eorum.
Psalms 106:37et seminaverunt agros et plantaverunt vineas, et fecerunt fructum nativitatis. + 106.37 Et seminaverunt. CASS. Seminant agros, plantant vineas, qui corpora sua cœlesti institutione purificant, ut fructus bonorum operum ferant. 1