Jeremiæ 7:34
Et quiescere faciam de urbibus Juda, et de plateis Jerusalem, vocem gaudii et vocem lætitiæ, vocem sponsi et vocem sponsæ: in desolationem enim erit terra.] + 7.34 Et quiescere faciam. Cum locus idololatriæ versus fuerit in sepulcra, ut ubi Deum offenderant, ibi cadavera eorum inhumata jacerent.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
33Et erit morticinum populi hujus in cibos volucribus cæli et bestiis terræ, et non erit qui abigat.
Cross References
Leviticus 26:33Vos autem dispergam in gentes, et evaginabo post vos gladium, eritque terra vestra deserta, et civitates vestræ dirutæ.
Isaiah 3:26Et mœrebunt atque lugebunt portæ ejus, et desolata in terra sedebit.] + 3.26 Et mœrebunt atque. Quicunque locum suum diabolo dederit, et cor suum omni custodia non servaverit, lugebunt portæ ejus, et absente sponso, semper in luctu erit, et corruens in pulvere sedebit. Lugebunt portæ ejus, et desolata in terra sedebit. Metonomicos, judices, reges, principes qui solebant sedere in porta.
Isaiah 24:7Luxit vindemia, infirmata est vitis, ingemuerunt omnes qui lætabantur corde; + 24.7 Luxit vindemia, infirmata vitis est. ID. In consummatione, mundi præteritarum deliciarum recordatio erit materia cruciatuum; unde, purpuratus dives qui receperat bona in vita sua, elevans oculos de inferno, cernit Lazarum in requie Luc. 19.; unde: Væ vobis qui saturati estis, quia esurietis Luc. 6.. Ingemuerunt omnes qui lætabuntur, etc. Hoc testimonium ingerimus eis qui in conviviis non solum gula et ebrietate, sed auribus luxuriantur, ut per omnes sensus animæ fortitudo mollescat.
Jeremiah 4:26Aspexi, et ecce Carmelus desertus, et omnes urbes ejus destructæ sunt a facie Domini, et a facie iræ furoris ejus.
Jeremiah 16:9Quia hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Ecce ego auferam de loco isto, in oculis vestris, et in diebus vestris, vocem gaudii et vocem lætitiæ, vocem sponsi et vocem sponsæ. + 16.9 Ecce ego auferam. Sic quoque peccanti Ecclesiæ aufert Deus omne gaudium et omnem lætitiam. De quo dicitur: Gaudete in Domino semper, iterum dico gaudete Philip. 4..