Jeremiæ 8:12
Confusi sunt, quia abominationem fecerunt: quinimmo confusione non sunt confusi, et erubescere nescierunt. Idcirco cadent inter corruentes: in tempore visitationis suæ corruent, dicit Dominus. + 8.12 Idcirco cadent. ID. Ut quorum dignitas excellebat, etiam ruinæ populi misceantur, quia scilicet a minimo usque ad maximum omnes avaritiæ student Jer. 6..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 32:35Mea est ultio, et ego retribuam in tempore, ut labatur pes eorum: juxta est dies perditionis, et adesse festinant tempora. + 32.35 Mea est ultio, etc, Paulus de hoc loco sumpsit: Mihi vindictam, et ego retribuam Rom. 12. secundum merita. In tempore. Quasi, cum accepero tempus, ego justitias judicabo Psal. 74.. Hinc Moysi pro populo oranti dixit: In die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum Exod. 32. Juxta est dies perditionis. Unicuique. Quidquid enim finitur, brevissimum est, si æternitati comparatur. Secundum historiam Judæorum vindicta festinat, quia locum et gentem et omnem prosperitatem in brevi perdiderunt, quia prophetas et Salvatorem occiderunt.
Psalms 52:7Quis dabit ex Sion salutare Israël? cum converterit Deus captivitatem plebis suæ, exsultabit Jacob, et lætabitur Israël.] + 52.7 Quis dabit ex, etc. AUG. Salus autem parturienti Ecclesiæ.
Isaiah 9:13Et populus non est reversus ad percutientem se, et Dominum exercituum non inquisierunt.
Jeremiah 3:3Quam ob rem prohibitæ sunt stillæ pluviarum, et serotinus imber non fuit. Frons mulieris meretricis facta est tibi; noluisti erubescere. + 3.3 Frons mulieris. ID. Hoc possumus dicere de hæreticis qui in erroribus suis gloriantur. Quia supra dixit: non peccavi, arguit eam ut mulierem procacem quæ ad nullum declinare erubescit.
Jeremiah 14:15Idcirco hæc dicit Dominus de prophetis qui prophetant in nomine meo, quos ego non misi, dicentes: Gladius et fames non erit in terra hac: In gladio et fame consumentur prophetæ illi. + 14.15 Hæc dicit Dominus. HIER. Caveat pseudoprophetæ, ne qui decipiendo lactant populum Dei, et ipsi pereant cum deceptis, et jaceant insepulti, et non sit qui operiat ignominiam eorum pulvere pœnitentiæ.
Ezekiel 22:25Conjuratio prophetarum in medio ejus: sicut leo rugiens, rapiensque prædam, animas devoraverunt: opes et pretium acceperunt: viduas ejus multiplicaverunt in medio illius.