Jeremiæ 8:14
Quare sedemus? convenite, et ingrediamur civitatem munitam, et sileamus ibi: quia Dominus Deus noster silere nos fecit, et potum dedit nobis aquam fellis: peccavimus enim Domino. + 8.14 Quare sedemus. Vox populi inducitur respondentis, et vitia sua confitentis, et sese mutuo cohortantis. Convenite et ingrediamur civitatem munitam. Vel unam civitatem Jerusalem: jam enim aliæ captæ fuerant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
15Exspectavimus pacem, et non erat bonum: tempus medelæ, et ecce formido.
Cross References
Numbers 5:18Cumque steterit mulier in conspectu Domini, discooperiet caput ejus, et ponet super manus illius sacrificium recordationis, et oblationem zelotypiæ: ipse autem tenebit aquas amarissimas, in quibus cum execratione maledicta congessit.
Deuteronomy 32:32De vinea Sodomorum, vinea eorum, et de suburbanis Gomorrhæ: uva eorum, uva fellis, et botri amarissimi. + 32.32 De vinea, etc. Hæreticorum nequitiam significat, qui a sanctis doctoribus spiritalem doctrinam puram acceperunt, sed a veneno suo corruperunt, et in fellis et absinthii amaritudinem perverterunt. Sæpe Jerusalem Sodomæ et Gomorrhæ comparatur; unde: Audite verbum Domini, principes Sodomorum Gomorrhæ Isa. 1.. Botri amarissimi. Fructus scilicet opera amarissima sunt, vinum enim cum felle mistum obtulerunt
2 Kings 7:3Quatuor ergo viri erant leprosi juxta introitum portæ: qui dixerunt ad invicem: Quid hic esse volumus donec moriamur? + 7.3 Quatuor, etc. RAB. in lib. Reg., tom. 3. Leprosi sunt, etc., usque ad in quatuor mundi partibus fidei veritatem prædicent.
Jeremiah 9:14et abierunt post pravitatem cordis sui, et post Baalim, quod didicerunt a patribus suis: + 9.14 Cordis sui. Non in corde nostro, sed in Domino confidendum est. Pravum est cor hominis, de quo exeunt pravæ cogitationes.
Jeremiah 14:20Cognovimus, Domine, impietates nostras, iniquitates patrum nostrorum, quia peccavimus tibi. + 14.20 Cognovimus, Domine, etc. ID. Quasi: Et nos et patres nostri eadem dementia Dei præcepta negleximus, etc., usque ad nondum venerant ad iniquitatis cumulum: quod in Christi morte completum est.