Jeremiæ 8:17
Quia ecce ego mittam vobis serpentes regulos, quibus non est incantatio: et mordebunt vos, ait Dominus. + 8.17 Mittam vobis serpentes. ID. Ut insanabiliter percutiant vos, etc., usque ad qui eloquia Domini contemnunt traduntur adversariis potestatibus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 21:6Quam ob rem misit Dominus in populum ignitos serpentes, ad quorum plagas et mortes plurimorum,
Psalms 58:4Quia ecce ceperunt animam meam; irruerunt in me fortes. + 58.4 Fortes. AUG. Etiam sunt, qui præsumunt de justitia sua, etc., usque ad sed sperantes in divitiis prævaluerunt in vanitate sua. 1
Ecclesiastes 10:11Si mordeat serpens in silentio, nihil eo minus habet qui occulte detrahit. + 10.11 Si mordeat. HIER. Quasi, sicut serpens occulte mordens venenum infundit, sic et qui detrahit. Vel, serpens, id est diabolus, mordet in silentio, quando qui, diabolo suadente, peccavit, non vult confiteri.
Amos 5:19Quomodo si fugiat vir a facie leonis, et occurrat ei ursus; et ingrediatur domum, et innitatur manu sua super parietem, et mordeat eum coluber.
Revelation 9:19Potestas enim equorum in ore eorum est, et in caudis eorum, nam caudæ eorum similes serpentibus, habentes capita: et in his nocent. + 9.19 Similes serpentibus. Qui blandiuntur facie, et occulte immittunt venenum.