Jeremiæ 8:20
Transiit messis, finita est æstas, et nos salvati non sumus. + 8.20 Transiit messis. Verba populi in Jerusalem longa obsidione conclusi, quia mutata sunt tempora, anni circulus revolutus. Spes autem nostra irrita.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The harvest is past, the summer is ended, and we are not saved.
In Context
Cross References
Matthew 25:1Tunc simile erit regnum cælorum decem virginibus: quæ accipientes lampades suas exierunt obviam sponso et sponsæ. + 25.1 Decem virginibus. Virgines sunt omnes qui se a luxu sæculi continent. Et sponsæ. Omnes simul sunt sponsa quæ modo desponsata est virgo a corruptione sæculi. Nubet, cum mortalis immortali conjungetur.
Luke 19:44et ad terram prosternent te, et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem: eo quod non cognoveris tempus visitationis tuæ. + 19.44 Et non relinquent. Perversus enim cum perversionem adjicit, quasi lapidem super lapidem struit. Sed cum anima ad ultionem rapitur, talis cogitationum constructio dissipatur, et hoc ideo, quia non cognoveris tempus. Perversam enim animam Deus visitat, aliquando præcepto, aliquando miraculo. Sed quia superbiens contemnit, nec de malis suis erubescit, in extremo inimicis tradetur, cum quibus in æterno judicio damnationis societate colligitur. Ad pacem, etc. Dum carnem das voluptatibus mala ventura non prospiciens, habes bona præsentia quæ ad pacem possunt esse temporalem. Et cur hoc, subdit, scilicet, quia non prævidet mala quæ ei eventura sunt. Si enim prævideret, in præsentibus prosperis lætata non fuisset.