Jeremiæ 9:1
[Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrimarum, et plorabo die ac nocte interfectos filiæ populi mei? + 9.1 Quis dabit. HIER. Rex Jerusalem obsessa civitate ab hostibus, etc., usque ad hoc autem tam ex persona Domini, quam ex persona prophetæ intelligi potest.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 42:3Emitte lucem tuam et veritatem tuam: ipsa me deduxerunt, et adduxerunt in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua. + 42.3 Emitte lucem tuam. CASS. Quia, eo veniente, tolletur omnis tristitia confusionis. AUG. Quia certi jam pignus habemus, quia ea ipsa, id est, lux et veritas, deduxerunt a peccatis Ecclesiam præsentem, quæ est tabernaculum. 1
Isaiah 22:4Propterea dixi: Recedite a me: amare flebo; nolite incumbere ut consolemini me super vastitate filiæ populi mei;
Jeremiah 4:19Ventrem meum, ventrem meum doleo; sensus cordis mei turbati sunt in me. Non tacebo, quoniam vocem buccinæ audivit anima mea, clamorem prælii. + 4.19 Ventrem meum. ID. Loquitur hoc Dominus, cum seditionem et discordiam cernit in Ecclesia, et in conventiculis suis clamare perdicem, et in bella converti Dei requiem. Unde sequitur:
Jeremiah 6:26Filia populi mei, accingere cilicio, et conspergere cinere: luctum unigeniti fac tibi, planctum amarum, quia repente veniet vastator super nos.
Jeremiah 13:17Quod si hoc non audieritis, in abscondito plorabit anima mea a facie superbiæ: plorans plorabit, et deducet oculus meus lacrimam, quia captus est grex Domini. + 13.17 Quod si hoc non audieris. ID. Dicamus Judæis et nostris Judaizantibus, qui litteram, etc., usque ad plorabit anima prophetæ a facie superbiæ eorum. Captus est. A diabolo vel Nabuchodonosor, vel contritus. Aliquando Isræl fuit grex Domini. Sed quia indignos se judicaverunt salute, conversus est sermo ad Gentes. Caveat oleaster in bonam olivam contra naturam insertus, ne et ipse conteratur.