Jeremiæ 9:15
idcirco hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Ecce ego cibabo populum istum absinthio, et potum dabo eis aquam fellis. + 9.15 Idcirco hæc dicit Dominus. Potest de vicino tempore prophetari, quo capti sunt a Chaldæis: et proprie de hoc, quo in omnibus gentibus sunt dispersi et toto orbe divisi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 29:18Ne forte sit inter vos vir aut mulier, familia aut tribus, cujus cor aversum est hodie a Domino Deo nostro, ut vadat et serviat diis illarum gentium: et sit inter vos radix germinans fel et amaritudinem. + 29.18 Ne forte sit. AUG., quæst. 52. LXX: Nunquid aliquis est inter vos, etc., usque ad non conjugem sibi concupiverat alienam.
Psalms 80:5quia præceptum in Israël est, et judicium Deo Jacob. + 80.5 Quia præceptum in Isræl est; et judicium, etc. ID. Ideo tuba canendum, quia lex data est Judæis per Moysen, et quia judex futurus est. 1
Isaiah 2:22Quiescite ergo ab homine, cujus spiritus in naribus ejus est, quia excelsus reputatus est ipse.] + 2.22 Quiescite ergo. Quia hæc evenient nisi quiescatis. Quiescite ergo ne sæviatis in Christum, qui purus homo videtur: quia spirat naribus et vivit sicut alii homines. Excelsus. Excelsus super omnes gentes Dominus. Et ipse fundavit eam Altissimus Psal. CXII, 89.. Hebræum tamen excelsum significat, non excelsus. Ipse est enim ipsa altitudo, non tantummodo altus.
Jeremiah 23:15Propterea hæc dicit Dominus exercituum ad prophetas: Ecce ego cibabo eos absinthio, et potabo eos felle: a prophetis enim Jerusalem egressa est pollutio super omnem terram. + 23.15 A prophetis. ID. Utimur enim hoc testimonio, etc., usque ad conantur infamare et ubique blasphemias seminare.
Jeremiah 25:15Quia sic dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Sume calicem vini furoris hujus de manu mea, et propinabis de illo cunctis gentibus ad quas ego mittam te. + 25.15 Sume calicem vini furoris, etc. ID. Propinatio calicis dominici furoris indicium est, etc., usque ad calix propinatur, sed pro pœna.