Jeremiæ 9:17
Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Contemplamini, et vocate lamentatrices, et veniant: et ad eas quæ sapientes sunt mittite, et properent: + 9.17 Et vocate. Vocate lamentatrices propter futuram captivitatem, etc., usque ad voce modulata populum transfundant in lacrymas.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Chronicles 35:25Jeremias maxime: cujus omnes cantores atque cantatrices, usque in præsentem diem, lamentationes super Josiam replicant, et quasi lex obtinuit in Israël: Ecce scriptum fertur in lamentationibus.
Ecclesiastes 12:5excelsa quoque timebunt, et formidabunt in via. Florebit amygdalus, impinguabitur locusta, et dissipabitur capparis, quoniam ibit homo in domum æternitatis suæ, et circuibunt in platea plangentes. + 12.5 Dissipabitur capparis. HIER. Capparis renibus valet, etc., usque ad in adversitate vero desistunt a bono.
Matthew 9:23Et cum venisset Jesus in domum principis, et vidisset tibicines et turbam tumultuantem, dicebat: + 9.23 Vidisset. Tibicines sunt carmen lugubre canantes. Hi sunt magistri mœrore suo subditos demulcentes, et turbam Judæorum adversus doctrinam Christi calcitrantium. Et turbam. Quia Synagoga lætitiam Dominicæ inhabitationis, etc., usque ad paruit in susceptione.