Jeremiæ 9:19
Quia vox lamentationis audita est de Sion: Quomodo vastati sumus, et confusi vehementer? quia dereliquimus terram; quoniam dejecta sunt tabernacula nostra. + 9.19 Quomodo vastati. Dicant hoc in persecutione credentium turbæ, quæ idcirco vastatæ sunt atque confusæ, quia dereliquerunt legem Domini, et deseruerunt tabernacula sua.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 18:28Cavete ergo ne et vos similiter evomat, cum paria feceritis, sicut evomuit gentem, quæ fuit ante vos.
Deuteronomy 28:29et palpes in meridie sicut palpare solet cæcus in tenebris, et non dirigas vias tuas. Omnique tempore calumniam sustineas, et opprimaris violentia, nec habeas qui liberet te. + 28.29 Et palpes. Tenebræ factæ sunt cum crucifigeretur Jesus usque in horam nonam, sicut tenebræ erant in cordibus Judæorum. Non dirigas: nec Christo prædicante crediderunt, nec per pœnitentiam dirigi voluerunt.
Jeremiah 2:14Numquid servus est Israël, aut vernaculus? quare ergo factus est in prædam?
Jeremiah 4:20Contritio super contritionem vocata est, et vastata est omnis terra: repente vastata sunt tabernacula mea; subito pelles meæ.
Lamentations 4:15Samech Recedite polluti, clamaverunt eis; recedite, abite, nolite tangere: jurgati quippe sunt, et commoti dixerunt inter gentes: Non addet ultra ut habitet in eis.
Ezekiel 7:16Et salvabuntur qui fugerint ex eis: et erunt in montibus quasi columbæ convallium omnes trepidi, unusquisque in iniquitate sua.