The Bible Software
bible.software › Jeremiæ › Jeremiæ 9 › Jeremiæ 9:20

Jeremiæ 9:20

Audite ergo, mulieres, verbum Domini, et assumant aures vestræ sermonem oris ejus, et docete filias vestras lamentum, et unaquæque proximam suam planctum: + 9.20 Audite ergo. Superius dixit: vocate lamentatrices, etc. Nunc quasi præsentes alloquitur, in suggillationem sacerdotum, atque doctorum, et virorum omnium: ut illis a doctrina cessantibus, mulieres audiant verbum Domini.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Yet hear the word of the LORD, O ye women, and let your ear receive the word of his mouth, and teach your daughters wailing, and every one her neighbour lamentation.

In Context

19Quia vox lamentationis audita est de Sion: Quomodo vastati sumus, et confusi vehementer? quia dereliquimus terram; quoniam dejecta sunt tabernacula nostra. + 9.19 Quomodo vastati. Dicant hoc in persecutione credentium turbæ, quæ idcirco vastatæ sunt atque confusæ, quia dereliquerunt legem Domini, et deseruerunt tabernacula sua.

21quia ascendit mors per fenestras nostras; ingressa est domos nostras, disperdere parvulos deforis, juvenes de plateis.] + 9.21 Quia ascendit. Quia tanta erit fortitudo, et velocitas hostium, ut non exspectent ostium, sed per fenestras, et tecta conscendant.

Read all of Jeremiæ 9

Cross References

Isaiah 3:4Et dabo pueros principes eorum, et effeminati dominabuntur eis; + 3.4 Et dabo. pueros. HIER. Cum cætera in persona, etc., usque ad prohibet Apostolus episcopum eligi neophytum, ne superbiat sicut diabolus. Effeminati. LXX, illusores, etc., usque ad sanctus Ecclesiæ status confunditur.

Isaiah 32:9[Mulieres opulentæ, surgite, et audite vocem meam; filiæ confidentes, percipite auribus eloquium meum. + 32.9 Mulieres. ID. Matronas alloquitur captivandas a Romanis ut pœniteant; vel, per mulieres Synagogas notat, vel urbes Judææ. Mulieres opulentæ, surgite: Post vocationem gentium, quibus Christus in justitia imperavit, ad mulieres opulentas sermo dirigitur.

Jeremiah 7:29Tonde capillum tuum, et projice, et sume in directum planctum: quia projecit Dominus et reliquit generationem furoris sui; + 7.29 Tonde capillum. Apud veteres consuetudo fuit lugentium tondere cæsariem, nunc e contra comam dimittere luctus indicium est.

Jeremiah 9:17Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Contemplamini, et vocate lamentatrices, et veniant: et ad eas quæ sapientes sunt mittite, et properent: + 9.17 Et vocate. Vocate lamentatrices propter futuram captivitatem, etc., usque ad voce modulata populum transfundant in lacrymas.

Lamentations 2:19Coph Consurge, lauda in nocte, in principio vigiliarum; effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini: leva ad eum manus tuas pro anima parvulorum tuorum, qui defecerunt in fame in capite omnium compitorum.

Luke 23:27Sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum, quæ plangebant et lamentabantur eum. + 23.27 Sequebatur, etc. Sed non eadem mente crucem sequitur: Mali sequuntur ut morientem læti aspiciant. Mulieres, ut quem vivere desiderabant, moriturum, morientem, et mortuum plorarent. Nec ideo inducitur solus mulierum planctus, quando et multi viri dolerent, sed quia femineus sexus quasi contemptibilior, liberius poterat præsentibus principibus sacerdotum, quod contra eos senserit ostentare. Quia vero novit Dominus qui sunt ejus II Tim. 2., prætermissa furentis populi turba, ad amantes et plangentes se feminas oculos et ora convertit. Quæ plangebant. Tristabantur de vita mortali, quæ morte erat finienda, non de cæcis qui medicum occidebant.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Jeremiæ 9:20

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Jeremiæ 9:19Jeremiæ 9Jeremiæ 9:21 →