Jeremiæ 9:22
Loquere: [Hæc dicit Dominus: Et cadet morticinum hominis quasi stercus super faciem regionis, et quasi fœnum post tergum metentis, et non est qui colligat. + 9.22 Loquere: Hæc dicit, etc. HIER. Verbum Hebraicum quod tribus litteris scribitur, etc., usque ad ut non sit qui sepeliat corruentes.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Kings 9:37et erunt carnes Jezabel sicut stercus super faciem terræ in agro Jezrahel, ita ut prætereuntes dicant: Hæccine est illa Jezabel?
2 Kings 20:15At ille respondit: Quid viderunt in domo tua? Ait Ezechias: Omnia quæcumque sunt in domo mea, viderunt: nihil est quod non monstraverim eis in thesauris meis.
Psalms 49:7Audi, populus meus, et loquar; Israël, et testificabor tibi: Deus, Deus tuus ego sum. + 49.7 Audi, populus meus, etc. CASS. Vox Christi, ut, relictis sacrificiis pecudum, fiat sacrificium laudis. AUG. Vel, repetit sub alio verbo, Audi sicut Isræl, id est, sicut videns Deum, et Testificabor, hæc, scilicet, Deus tuus ego sum. Deus tuus. AUG. Prius dicit simpliciter: Sum Deus. Et postea dicit: Sum Deus tuus. Quasi diceret: Etsi non sum Deus tuus, tamen sum Deus. Bono enim meo sum Deus, malo autem tuo non sum Deus tuus. Sum. CASS. Esse est proprium Deitatis. Audi, Isræl. Ibid. Quasi diceret: Si es Isræl, id est, si me vides, audire non negligis. Deus ille generalis, Deus tuus proprie. 1
Proverbs 18:11Substantia divitis urbs roboris ejus, et quasi murus validus circumdans eum. + 18.11 Substantia divitis urbs roboris ejus. Substantia terrena, etc., usque ad quasi inexpugnabili muro cunctas hostium arcet insidias.
Isaiah 5:25Ideo iratus est furor Domini in populum suum, et extendit manum suam super eum, et percussit eum: et conturbati sunt montes, et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum. In his omnibus non est adversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta. + 5.25 Ideo iratus. ID. Notandum quod non exprobrat idololatriam et cætera peccata, sed quod abjecerunt legem Evangelii, et blasphemaverunt sanctum sermonem Domini: qui iratus fuerat contra principes et potentes, qui erant sapientes sibi et munera sequentes; quos devoravit lingua ignis, ut potentes potenter tormenta patiantur. Iratus est. ID. Non quod humanis subjaceat passionibus; sed qui delinquimus, nisi Dominum irascentem audierimus, non timemus. Et percussit, etc. Futura quasi præterita dicit prophetali certitudine.
Jeremiah 8:2et expandent ea ad solem, et lunam, et omnem militiam cæli, quæ dilexerunt, et quibus servierunt, et post quæ ambulaverunt, et quæ quæsierunt, et adoraverunt. Non colligentur, et non sepelientur: in sterquilinium super faciem terræ erunt.