The Bible Software
bible.software › Jeremiæ › Jeremiæ 9 › Jeremiæ 9:24

Jeremiæ 9:24

sed in hoc glorietur, qui gloriatur, scire et nosse me, quia ego sum Dominus qui facio misericordiam, et judicium, et justitiam in terra: hæc enim placent mihi, ait Dominus. + 9.24 Qui facio misericordiam. ID. Etsi quædam videantur injusta, omnia tamen, etc., usque ad Qui gloriatur, in Domino glorietur II Cor. 10..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But let him that glorieth glory in this, that he understandeth and knoweth me, that I am the LORD which exercise lovingkindness, judgment, and righteousness, in the earth: for in these things I delight, saith the LORD.

In Context

23Hæc dicit Dominus: Non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis:

25Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et visitabo super omnem qui circumcisum habet præputium, + 9.25 Ecce dies venient. ID. Multæ gentium, et maxime Judææ et Palæstinæ confines, etc., usque ad circumcisio enim non prodest, nisi legem observes.

Read all of Jeremiæ 9

Cross References

1 Samuel 15:22Et ait Samuel: Numquid vult Dominus holocausta et victimas, et non potius ut obediatur voci Domini? melior est enim obedientia quam victimæ, et auscultare magis quam offerre adipem arietum. + 15.22 Melior est, etc. RAB. in lib. Reg. Quia per victimas aliena caro, etc., usque ad Paulus autem audacter dicit: Ego non solum ligari in Jerusalem, sed etiam mori paratus sum Act. 21..

Psalms 36:5Revela Domino viam tuam, et spera in eo, et ipse faciet. 1

Psalms 44:9Myrrha, et gutta, et casia a vestimentis tuis, a domibus eburneis; ex quibus delectaverunt te + 44.9 Myrrha, etc. CASS. Hic laudat Propheta sponsum ab uxore et ornatu; primo ab ornatu. AUG. Myrrha et gutta. Odores bene adhibentur nuptiali thalamo, etc., usque ad id est, redemptio, per aquam baptismi. Eburneis. HIER. In ebore castitas, quod prius obscurum serris et limis lucidum fit, ita sancti per sectiones et attritiones diversorum suppliciorum elimati, virtutum varietate fiunt lucidi. Filiæ regum. AUG. Terrenorum, non curantes honorem patrum, etc., usque ad et ad semen excitandum susceperunt. 1

Psalms 91:14Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt. + 91.14 In atriis domus. CASS. Atrium, initium mansionis; domus interior. In atriis ergo florebunt, id est, in ipso resurrectionis initio, dum audient: Venite, benedicti Patris mei Matth. 25.. 1

Psalms 145:7Qui custodit veritatem in sæculum; facit judicium injuriam patientibus; dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos; + 145.7 Qui custodit veritatem in sæculum. CAS. Christus, qui est veritas, omnis homo mendax. Facit judicium. Hæc duo ad justitiam pertinent. Christus judex vindicat patientes propter nomen suum, et dat escam diligentibus se. Injuriam patientibus. AUG. Non omnis molestia est injuria. Quod jure pateris non est injuria, ut quod patitur latro et scelerati alii. Aliud ergo est pati injuriam, aliud supplicium. Supplicium enim jure quis patitur, injuria autem juri contraria est. 1

Isaiah 41:16Ventilabis eos, et ventus tollet, et turbo disperget eos; et tu exsultabis in Domino, in Sancto Israël lætaberis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Jeremiæ 9:24

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Jeremiæ 9:23Jeremiæ 9Jeremiæ 9:25 →