Jeremiæ 9:5
Et vir fratrem suum deridebit, et veritatem non loquentur: docuerunt enim linguam suam loqui mendacium; ut inique agerent laboraverunt. + 9.5 Ut inique agerent laboraverunt. GREG. Ac si aperte diceretur: Qui amici esse veritatis sine labore potuerunt, ut peccent, laborant: cumque vivere simpliciter renuunt, laboribus exigunt ut moriantur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
6Habitatio tua in medio doli: in dolo renuerunt scire me, dicit Dominus.
Cross References
Judges 2:10Omnisque illa generatio congregata est ad patres suos: et surrexerunt alii, qui non noverant Dominum, et opera quæ fecerat cum Israël.
Job 15:5Docuit enim iniquitas tua os tuum, et imitaris linguam blasphemantium. + 15.5 Docuit enim iniquitas. GREG. Iniquitas os docet, quando ex mala vita concipitur, quod pejus dicatur. Imitaris linguam blasphemantium Ibid. Hæretici quasi venerando Deum, humilia, ut carnem et mortem negant, et Ecclesiam hæc confitentem blasphemare dicunt: et si quid adversi ei contigerit, pro hac injuria dicunt fieri, unde ait:
Psalms 50:19Sacrificium Deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies. + 50.19 Sacrificium Deo. CASS. Quod illo tempore pro expiatione ponebatur. Contribulatus Ibid. Lætus et lascivus spiritus obligat peccato. Sequitur hujus sacrificii promissio: Cor contritum. 1
Psalms 140:3Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiæ labiis meis. + 140.3 Pone, Domine, custodiam. Nota, quod et cordi et ori petit apponi custodiam: duplici munimine opus est, ut nec cogitatio iniqua sapiat, nec prava voluntas in fatua verba erumpat. Ostium. AUG. A similitudine illius qui circumstat ostium, ne intret, vel exeat, cui non licet. 1
Proverbs 12:5Cogitationes justorum judicia, et consilia impiorum fraudulenta. + 12.5 Cogitationes. Justi sua facta, etc., usque ad obliti timoris Domini.
Isaiah 41:6Unusquisque proximo suo auxiliabitur, et fratri suo dicet: Confortare.