Job 1:15
et irruerunt Sabæi, tuleruntque omnia, et pueros percusserunt gladio: et evasi ego solus, ut nuntiarem tibi. + 1.15 Et pueros. Pueros vocat cautelam illam diligentiæ, per quam his providet, quæ et in eo percutitur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 10:7Filii Chus: Saba, et Hevila, et Sabatha, et Regma, et Sabatacha. Filii Regma: Saba et Dadan.
Genesis 25:3Jecsan quoque genuit Saba et Dadan. Filii Dadan fuerunt Assurim, et Latusim, et Loomin. + 25.3 Filii Dadan fuerunt Assurim, et Lathusim, et Laomim. At vero ex Madian ortus est Epha et Opher et Henoc et Abida. HIER. Assurim in negotiatores transferri putant, etc., usque ad et a plerisque filiis Abrahæ ex Cetura occupatas Indiæ regiones.
Job 1:16Cumque adhuc ille loqueretur, venit alter, et dixit: Ignis Dei cecidit e cælo, et tactas oves puerosque consumpsit: et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi. + 1.16 Ignis Dei cecidit e cœlo. Cœlum doctores legis, sacerdotes, de quibus ignis invidiæ cadit super oves et pueros, id est, innocentes et infirmos. Puer sanus redit, quia vera dixisse prophetiam claruit zelus apprehendit populum ineruditum. Ibid. Oves cogitationum innocentia. Ignis de cœlo, id est, ab æreis potestatibus flamma livoris irruit, et sæpe mundas cogitationes ardore libidinis accendit: qui ignis est Dei, non facientis, sed permittentis; et quia subito impulsu circumspectiones obruuntur, custodes pueri occiduntur. Sed sola discretio, id est, ratio animo damna nuntiat, et quasi Dominum ad lamenta vocat.
Job 6:19Considerate semitas Thema, itinera Saba, et expectate paulisper. + 6.19 Considerate semitas. Ibid. Thema interpretatur auster, Saba rete: Auster qui tepore membra dissolvit, est hic fluxa vivendi remissio; rete est actionis obligatio, et fluxis actibus homo implicatur, dum non perfecte mundum deserit, dum non districto studio, sed dissolutis gressibus vadit, ut qui pro amore carnali parentum ad ea quæ Dei sunt præpeditur. Considerate, dicit, quia perversa agendo diligimus, sed hæc visa in aliis dijudicamus, unde ad nos reversi de hujusmodi erubescimus. Exspectate paulisper. Quia parum est quidquid finitur; sed qui hoc longum putat, de æternis non curat. Dicta brevitate vitæ contra iniquos insurgit voce justorum
Isaiah 45:14[Hæc dicit Dominus: Labor Ægypti, et negotiatio Æthiopiæ, et Sabaim viri sublimes ad te transibunt, et tui erunt; post te ambulabunt, vincti manicis pergent, et te adorabunt, teque deprecabuntur. Tantum in te est Deus, et non est absque te deus. + 45.14 Labor Ægypti. Cultus idolorum. Multum enim laborabat in exsequendis idolorum sacrificiis. Sed apostolis prædicantibus conversi sunt, et præ omnibus regnis abundant ibi religiones monachorum, ut ubi abundavit delictum, superabundet et gratia Rom. 5..
Joel 3:8Et vendam filios vestros et filias vestras in manibus filiorum Juda, et venundabunt eos Sabæis, genti longinquæ, quia Dominus locutus est.