Job 1:21
et dixit: Nudus egressus sum de utero matris meæ, et nudus revertar illuc. Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est. Sit nomen Domini benedictum. + 1.21 Nudus egressus sum. Nudum me huc intrantem terra protulit, nudum me hinc exeuntem terra recipiet. Consolatio ex conditione rerum, quod propria non perdidit, sed accepta et relinquenda recolit: tempus quo necdum ista habuit prævidet qualis exiturus. Consolatur etiam se ex justitia Dei. De utero matris meæ. Mater Christi Synagoga est, quæ in se eum opertum littera tenuit, nec nudum in deitate vidit, sed ab ea nudus ad Gentes venit. Ecce Joseph, quem purum hominem credens Synagoga, adulterino complexu eum constringere voluit: cui tegmen litteræ reliquit, et se conspicuum Gentibus præbuit. Sed nudus revertetur, cum in fine mundi reliquiis Isræl Deus innotescet. Dominus dedit. Judæa dum venturum credidit, abstulit, cum ipsa venientem contempsit. Sicut Domino placuit. Cum turbamur, ad judicium Dei recurrere debemus, et majores laudes reddere, quia pulsari verius nos novimus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 3:19In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es: quia pulvis es et in pulverem reverteris. + 3.19 Pulvis es, etc. GREG., ubi supra. Homo ita conditus fuit, etc., usque ad senectus transit ad mortem.
Genesis 45:5Nolite pavere, neque vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus: pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Ægyptum.
1 Samuel 2:7Dominus pauperem facit et ditat, humiliat et sublevat. + 2.7 Pauperem, etc. Jesum, qui propter nos pauper factus est, et ditat eumdem gloria resurrectionis.
2 Samuel 16:12si forte respiciat Dominus afflictionem meam, et reddat mihi Dominus bonum pro maledictione hac hodierna.
2 Kings 20:19Dixit Ezechias ad Isaiam: Bonus sermo Domini quem locutus es: sit pax et veritas in diebus meis.
Job 1:11sed extende paululum manum tuam et tange cuncta quæ possidet, nisi in faciem benedixerit tibi. + 1.11 Tange. Ibid. Quia exteriora sunt quæ petit conteri, nec multum putat nisi animam lædat. In faciem. Facies Domini respectus est gratiæ. Dicit ergo: si data quæ amat subtrahis, respectum, scilicet gratiæ tuæ, favorem tuum non requirit, sed maledicendo contemnit.