The Bible Software
bible.software › Job › Job 11 › Job 11:15

Job 11:15

tunc levare poteris faciem tuam absque macula; et eris stabilis, et non timebis. + 11.15 Et eris stabilis. Quia tanto minus ad judicium trepidat, quanto in bonis actibus solidius stat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For then shalt thou lift up thy face without spot; yea, thou shalt be stedfast, and shalt not fear:

In Context

14Si iniquitatem quæ est in manu tua abstuleris a te, et non manserit in tabernaculo tuo injustitia, + 11.14 Si iniquitates. Ibid. Iniquitas in manu, etc., usque ad si reatus sui conscientia accusat.

16Miseriæ quoque oblivisceris, et quasi aquarum quæ præterierunt recordaberis. + 11.16 Miseriæ quoque. Ibid. Mala vitæ præsentis tanto durius animus sentit, quanto pensare bonum, quod sequitur, negligit. At si ad ea, quæ permanent, oculum cordis figat, nihil esse conspicit quidquid ad finem tendit. Et quasi aquarum. Quia miseriæ, quæ transeunt, non vi concutiunt, sed tactum mœroris infundunt, dum extra pro percussione dolet, intus ex tentatione frigescit, contra quod amplius lux divina succenditur, unde subditur.

Read all of Job 11

Cross References

Job 10:15Et si impius fuero, væ mihi est; et si justus, non levabo caput, saturatus afflictione et miseria.

Psalms 27:1Psalmus ipsi David. [Ad te, Domine, clamabo; Deus meus, ne sileas a me: nequando taceas a me, et assimilabor descendentibus in lacum. + 27.1 Psalmus huic. Per David aliquando intelligitur caput, id est, Christus; aliquando corpus, id est, Ecclesia; interdum utrumque simul, id est, totus Christus intelligitur, ut hic. CASS. Psalmus tertius, qui breviter de passione et resurrectione. ID. Hic proponitur Christus et si adeo dignus non in se confidere, sed totum a Deo petere; utile exemplum justis. Ad te, Domine. ID. Oratio tempore passionis habita. Ne sileas. Minus est in Hebræo, etc., usque ad et a morte resuscitationem. Ne sileas, etc., et assimilabor, etc. HIER. Ex eo, quod verbum mihi semper unitur, non talis homo sum quales cæteri, qui nascuntur in profundam miseriam sæculi. AUG. Ubi quasi si sileas non cognoscitur verbum tuum. 1

Psalms 112:6et humilia respicit in cælo et in terra? + 112.6 Humilia. Hi sunt qui dono ejus alti fiunt, et in eis sedet. Respicit, humiles singulos. In terra, sanctos quos ita respicit, sicut e converso odit superbos. 1

Psalms 119:6multum incola fuit anima mea. 1

Proverbs 28:1[Fugit impius nemine persequente; justus autem, quasi leo confidens, absque terrore erit. + 28.1 Fugit impius. Qui non est fortis, etiam si nullus persequatur, sponte fidem deserit: dum latrociniis, vel perjuriis, aliisque hujusmodi infideli se similem reddit. Justus autem quasi leo. In occursu bestiarum non trepidat, etc., usque ad quem nemo invitus amittit.

1 Timothy 2:8Volo ergo viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione. + 2.8 Volo ergo viros, etc. AUG., serm. 93 de Tempore. Levavit Christus pro nobis manus suas in cruce, etc., usque ad ut veniant tibi in mentem opera tua. Ira, ad proximum; disceptatione, ad Deum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 11:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 11:14Job 11Job 11:16 →