The Bible Software
bible.software › Job › Job 14 › Job 14:15

Job 14:15

Vocabis me, et ego respondebo tibi: operi manuum tuarum porriges dexteram. + 14.15 Vocabis me et ego respondebo. Tunc vocanti Deo veraciter respondemus, quando ad summæ incorruptionis jussum incorruptibiles resurgemus. Operi manuum tuarum porriges dexteram, ac si dicat: Idcirco corruptibilis creatura persistere ad incorruptionem poterit, quia manu tuæ potestatis erigetur; vel dextera, Filius dicitur, qui incarnatus ad erigendum hominem missus est.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Thou shalt call, and I will answer thee: thou wilt have a desire to the work of thine hands.

In Context

14Putasne mortuus homo rursum vivat? cunctis diebus quibus nunc milito, expecto donec veniat immutatio mea. + 14.14 Putasne mortuus homo rursum. Solent justi viri, etc., usque ad ut post fortius roboret. Cunctis diebus. Qui itaque immutationem suam tanto desiderio exspectat, quam sit de resurrectione certus insinuat.

16Tu quidem gressus meos dinumerasti: sed parce peccatis meis. + 14.16 Tu quidem gressus, etc. Gressus dinumerat, et peccatis parcit: qui subtiliter acta nostra considerat, et tamen hic pœnitentibus misericorditer relaxat. Dinumerasti, sed parce. Dinumerat, dum nos ad singula quæ fecimus deflenda convertit; parcit, quia quæ punivimus, non punit, unde adhuc subdit:

Read all of Job 14

Cross References

Job 7:21Cur non tollis peccatum meum, et quare non aufers iniquitatem meam? ecce nunc in pulvere dormiam, et si mane me quæsieris, non subsistam.] + 7.21 Cur non tollis. Ecce desiderium Mediatoris, qui tollit peccata mundi. Vel, tunc peccatum plene tolletur, cum in corruptionem homo mutabitur. Desiderat ergo Redemptorem vel resurrectionem, unde et pœnam quam ex origine meruit, et judicium quod ex propria actione timet, adjungit. Ecce nunc peccanti homini dictum est: Cinis es, et in cinerem reverteris. Quare posuisti me contrarium. Ibid. Quia inferior, factus contrarius modo superiori, id est Deo: ideo nostrum inferius, id est sensualitas, factum est contrarium superiori, id est spiritui, ut semper pugnent. Mane, id est, in adventu judicis, cui omnia aperta. Quærere Dei, est districte judicare, ante quem nec justus subsistit; sed hoc est solatium liberationis, quod se sufficere non posse dicit humilis; plangit ergo mortem quæ nunc est, timet judicium quod imminet.

Job 10:8Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me totum in circuitu: et sic repente præcipitas me? + 10.8 Manus tuæ. Quasi pensa misericorditer, ne pereat quod fecisti. Fecerunt. Secundum animam. Totum in circuitu. Secundum corpus, etc., usque ad cum de cæteris dixit tantum: fiat. Et sic repente. Quasi quem tanta dignitate præponis, cur tanta vilitate despicis? Sed cum hac dignitate, quæ est per spiritum? est infirmitas per carnem, quæ moveat pium judicem, unde dicit:

Psalms 50:4Amplius lava me ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me. + 50.4 Amplius lava me. CASS. Quem modum delendi velit, subdit: Munda me, etc. HIER. Sic lava ut mundes, lavantur enim quædam, quæ tamen non sunt pura. 1

1 Thessalonians 4:17Deinde nos, qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aëra, et sic semper cum Domino erimus.

1 John 2:28Et nunc, filioli, manete in eo: ut cum apparuerit, habeamus fiduciam, et non confundamur ab eo in adventu ejus. + 2.28 Et nunc, filioli., manete. Creora iteratione inculcat, ut mentibus arctius infigat. Manete in eo. Et si quid boni habetis, illi totum et non vobis imputate; mala vobis et diabolo imputate.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 14:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 14:14Job 14Job 14:16 →