Job 15:11
Numquid grande est ut consoletur te Deus? sed verba tua prava hoc prohibent. + 15.11 Nunquid grande est? Sequitur: Quid te elevat cor tuum. Sæpe justorum mens ad altiora contemplanda suspenditur, ut exterius eorum facies obstupuisse videatur. Sed hanc contemplationis vim reprobi per hypocrisim fieri putant; quod enim in se est, in aliis putant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Are the consolations of God small with thee? is there any secret thing with thee?
In Context
12Quid te elevat cor tuum, et quasi magna cogitans attonitos habes oculos?
Cross References
1 Kings 22:24Accessit autem Sedecias filius Chanaana, et percussit Michæam in maxillam, et dixit: Mene ergo dimisit spiritus Domini, et locutus est tibi?
Job 11:13Tu autem firmasti cor tuum, et expandisti ad eum manus tuas. + 11.13 Tu autem firmasti. Ibid. Firmari cor non hoc loco, etc., usque ad hunc velut docendo subjungit: et eris stabilis, etc.
Job 15:8numquid consilium Dei audisti, et inferior te erit ejus sapientia?
Psalms 77:3Quanta audivimus, et cognovimus ea, et patres nostri narraverunt nobis. + 77.3 Quanta. CAS. Summatim dicit, quæ Judæis Deus fecit: tamen ingratis sibi, et sic, si non eis, prodest tamen filiis, ne fiant sicut patres. AUG. Prius Deus in homine locutus est, jam homo ipse: Quanta audivimus. Illud prædictum dixit Deus ex se, ne contemnatur ejus locutio. 1
2 Corinthians 7:6Sed qui consolatur humiles, consolatus est nos Deus in adventu Titi.