The Bible Software
bible.software › Job › Job 15 › Job 15:12

Job 15:12

Quid te elevat cor tuum, et quasi magna cogitans attonitos habes oculos?

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Why doth thine heart carry thee away? and what do thy eyes wink at,

In Context

11Numquid grande est ut consoletur te Deus? sed verba tua prava hoc prohibent. + 15.11 Nunquid grande est? Sequitur: Quid te elevat cor tuum. Sæpe justorum mens ad altiora contemplanda suspenditur, ut exterius eorum facies obstupuisse videatur. Sed hanc contemplationis vim reprobi per hypocrisim fieri putant; quod enim in se est, in aliis putant.

13Quid tumet contra Deum spiritus tuus, ut proferas de ore tuo hujuscemodi sermones? + 15.13 Quid tumet contra Deum spiritus? Plerumque justi aliquibus necessitatibus afflicti sua opera coguntur fateri, quod beatus Job fecerat, quod putatur elatio; sed in Dei auribus superba non sunt, quæ humili corde proferuntur; et sicut gravis culpæ est sibi arrogare quod non est, sic plerumque culpa nulla est si humiliter bonum dicat quod est. Hujusmodi sermones. Ibid. De bonis tuis, non tamen Job in his contra Deum tumuit, sed quæ vere fecerat humiliter dixit; sæpe justi et injusti eadem habent verba, et unde illi placent, hi offendunt, ut Pharisæus qui se justificat in opere Luc. 18., et Ezechias qui se justificat in cogitatione IV Reg. 20..

Read all of Job 15

Cross References

Job 17:2Non peccavi, et in amaritudinibus moratur oculus meus. + 17.2 Non peccavi. Non intantum peccavit, ut hæc flagella mereretur, quia non pro corrigenda culpa, sed pro augenda gratia percussus est. Vel, caput, hoc dicit, qui sine culpa, pœnam culpæ, id est, amaritudinem passionis suscepit.

Proverbs 6:13annuit oculis, terit pede, digito loquitur,

Mark 7:21Ab intus enim de corde hominum malæ cogitationes procedunt, adulteria, fornicationes, homicidia, + 7.21 De corde hominum. BEDA. Animæ locus principalis non juxta Platonem in cerebro, sed juxta Christum in corde est. Arguuntur etiam, etc., usque ad ut si pulchram mulierem nos crebro viderit inspicere, intelligit nos amare.

Acts 8:22Pœnitentiam itaque age ab hac nequitia tua: et roga Deum, si forte remittatur tibi hæc cogitatio cordis tui. + 8.22 Pœnitentiam age. Pro cupiditate, et pravo sensu quo putasti de Spiritu commercium fieri posse. RAB. Ut omnes videant id quod es. Non quod ignoret Petrus eum pœnitentiam non acturum, sed quia omnibus justum est prædicare, suum facit officium, ut ille sit inexcusabilis. Coram omnibus etiam arguitur ne amplius ab eo fallantur. Roga Deum. Cui patet cor, de quo Propheta: Quam bonus Isræl Deus Psal. 72.; quem fallere nemo potest, quia Spiritus sanctus disciplinæ effugiet fictum Sap. 1..

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Job 15:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 15:11Job 15Job 15:13 →