The Bible Software
bible.software › Job › Job 15 › Job 15:14

Job 15:14

Quid est homo ut immaculatus sit, et ut justus appareat natus de muliere? + 15.14 Quid est homo? Eo ipso quod dicitur homo, terrenus exprimitur et infirmus. Ab humo enim appellatus est. Et ut justus appareat natus, etc. Quomodo enim justus appareat, qui de illa natus est, quæ injustitiæ propinatrix exstitit? prima quippe viro injustitiam mulier propinavit in paradiso.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

What is man, that he should be clean? and he which is born of a woman, that he should be righteous?

In Context

13Quid tumet contra Deum spiritus tuus, ut proferas de ore tuo hujuscemodi sermones? + 15.13 Quid tumet contra Deum spiritus? Plerumque justi aliquibus necessitatibus afflicti sua opera coguntur fateri, quod beatus Job fecerat, quod putatur elatio; sed in Dei auribus superba non sunt, quæ humili corde proferuntur; et sicut gravis culpæ est sibi arrogare quod non est, sic plerumque culpa nulla est si humiliter bonum dicat quod est. Hujusmodi sermones. Ibid. De bonis tuis, non tamen Job in his contra Deum tumuit, sed quæ vere fecerat humiliter dixit; sæpe justi et injusti eadem habent verba, et unde illi placent, hi offendunt, ut Pharisæus qui se justificat in opere Luc. 18., et Ezechias qui se justificat in cogitatione IV Reg. 20..

15Ecce inter sanctos ejus nemo immutabilis, et cæli non sunt mundi in conspectu ejus. + 15.15 Et cœli non sunt mundi. Hoc cœlorum nomine repetiit, quod sanctorum appellatione signavit, qui ante districtum Dei judicium nec ipsi esse mundi ad perfectum possunt.

Read all of Job 15

Cross References

1 Kings 8:46Quod si peccaverint tibi (non est enim homo qui non peccet) et iratus tradideris eos inimicis suis, et captivi ducti fuerint in terram inimicorum longe vel prope,

Job 9:2[Vere scio quod ita sit, et quod non justificetur homo compositus Deo.

Job 14:4Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? nonne tu qui solus es? + 14.4 Quis potest facere, etc. Is enim, qui per se solus mundus est, etc., usque ad solum Christum dicit non de immundo semine natum.

Psalms 14:2Qui ingreditur sine macula, et operatur justitiam; + 14.2 Qui. Ibid. Responsio Domini, etc. usque ad ut Christus agnus sine fractura membrorum, qui proprie templum ingressus est, non ut expiaretur sicut cæteri, sed sine macula. Operatur justitiam. Ut dum vendentes et ementes ejecit de templo. 1

Psalms 51:5Dilexisti malitiam super benignitatem; iniquitatem magis quam loqui æquitatem. + 51.5 Dilexisti malitiam, etc. CASS. Non deserit malum, qui diligit super benignitatem; et si benignitas tangit animum, refugit. 1

Proverbs 20:9Quis potest dicere: Mundum est cor meum; purus sum a peccato? + 20.9 Qui potest dicere. Non dicit, quis habet, etc., usque ad proximorum quasi vilia despiciunt, subdit: Pondus et pondus. Diversum pondus, etc., usque ad quibus indiciis judicium nostri dirigere debeamus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Job 15:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 15:13Job 15Job 15:15 →