Job 15:16
Quanto magis abominabilis et inutilis homo, qui bibit quasi aquam iniquitatem? + 15.16 Quanto magis abominabilis. Ibid. Quilibet perversus abominabilis est propter immunditiam maculæ. Inutilis, propter justitiam perfectæ vitæ; qui bibere iniquitatem dicitur, quia quod bibitur, ad glutiendum moram non habet. Culpa ergo quia ab injusto homine sine ulla retractatione perpetratur, quasi aqua iniquitas bibitur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
How much more abominable and filthy is man, which drinketh iniquity like water?
In Context
Cross References
Job 4:19quanto magis hi qui habitant domos luteas, qui terrenum habent fundamentum, consumentur velut a tinea?
Job 34:7Quis est vir ut est Job, qui bibit subsannationem quasi aquam:
Psalms 14:1Psalmus David. [Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? aut quis requiescet in monte sancto tuo? + 14.1 Domine, quis? CAS. Psalmus iste proprie morum est institutorius, præsumptionis repressio: ubi agitur de unitate præsentis Ecclesiæ et futura quiete. Primo interrogat propheta, quasi sacerdos ante faciem Domini stans, et responsa petit; volens scire quos Deus sua dignos judicet Ecclesia. 1
Proverbs 19:28Testis iniquus deridet judicium, et os impiorum devorat iniquitatem. + 19.28 Devorat. Ut famelicus cibos, iniquitatem patrare ardenter exquirit.
Romans 3:9Quid ergo? præcellimus eos? Nequaquam. Causati enim sumus Judæos et Græcos omnes sub peccato esse, + 3.9 Quid ergo. Quasi: Plus fecit Judæo in priore statu; et, quia bona eis implevit non ex aliquo eorum merito. Quid igitur? præcellimus eos? Vere, cum omnis homo sit mendax; ergo non præcellimus nos Judæi gentiles in hoc statu gratiæ, quamvis præcellentiores in priori statu fuerimus per omnem modum. Nequaquam. Quia non est personarum acceptio apud Deum, sed in omni gente qui timet Deum acceptus est illi Act. 10..