Job 15:22
Non credit quod reverti possit de tenebris ad lucem, circumspectans undique gladium. + 15.22 Non credit quod reverti possit de tenebris ad: quia dum feriri se undique credit insidiis, salute desperata semper ad nequitiam crescit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
He believeth not that he shall return out of darkness, and he is waited for of the sword.
In Context
Cross References
2 Kings 6:33Adhuc illo loquente eis, apparuit nuntius qui veniebat ad eum. Et ait: Ecce, tantum malum a Domino est: quid amplius expectabo a Domino?
Job 9:16Et cum invocantem exaudierit me, non credo quod audierit vocem meam. + 9.16 Cum invocantem exaudierit me non. Ibid. Cum enim ut ait David modo ascendunt usque ad cœlos Psal. 106., cum summa penetrant, modo descendunt in abyssos, per turpia tentamenta, certitudinem exauditionis non habent. Vide quam subtiliter se judicat, infirmitatem suam aperit. Quantus ergo. In justitia non confidit, sed ad precem confugit: qui, etiamsi habuero quidpiam justum, de ipsa quoque prece pavidus ait: Cum invocantem. Ideo sic circumspicit, quia vim judicii se non posse ferre videt, de quo ait:
Job 20:24Fugiet arma ferrea, et irruet in arcum æreum. + 20.24 Fugiet arma. Ibid. Surripit avarus aliena aliquando, etc., usque ad æterni judicii se percussionibus ante ponit. Interim autem,
Isaiah 8:21Et transibit per eam, corruet, et esuriet; et cum esurierit, irascetur. Et maledicet regi suo, et Deo suo, et suscipiet sursum, + 8.21 Regi suo. Diabolo et paternis traditionibus, id est, antiquis erroribus.