Job 15:23
Cum se moverit ad quærendum panem, novit quod paratus sit in manu ejus tenebrarum dies. + 15.23 Cum se moverit, etc. Panis hic stipendium præsentis vitæ, etc., usque ad avaritia victus illa contemnit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 4:12Cum operatus fueris eam, non dabit tibi fructus suos: vagus et profugus eris super terram. + 4.12 Cum operatus, etc. Ad vocem, non ad intellectum fit relatio, quia aliter hic terra, aliter supra accipitur: ibi pro Ecclesia, hic pro operatione terrena quam adhuc Judæus exercet; id est carnalis circumcisio, pascha, sabbatum, et similia quæ habent occultam virtutem intelligendæ gratiæ Dei, sed non dant Judæis fructum nolentibus transire ad Christum. Potest in terra caro Christi intelligi, in qua salutem nostram Judæi crucifigendo sunt operati. Mortuus est enim propter dilicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram: quem quia negaverunt, justificati non sunt. Vagus et profugus, etc. ISID. Dispersus in gentibus, profugus a Hierusalem. LXX: gemens et tremens. Gemens, dolore amissi regni; tremens, multitudine Christiani populi, ne occidaris. Major est iniquitas mea, etc. Culpam exaggerat, sed superbe confitetur, nec veniam flagitat.
Job 18:12Attenuetur fame robur ejus, et inedia invadat costas illius. + 18.12 Attenuetur fame. Caro nostra infirmitas est. Robur autem, anima rationalis, quæ in expugnandis vitiis resistere per rationem valet. Quæ fame attenuatur, cum nulla interni cibi refectione pascitur. Et inedia invadat costas illius. Costæ sunt sensus animi, qui latentes ut viscera cogitationes muniunt. Inedia invadit iniqui costas, quia fames interna sensus mentis extenuat, ut cogitationes suas intus nullatenus regant, sed ad exteriora vagentur quæ petunt. Devoret pulchritudinem cutis ejus et consumat brachia illius. Idem. Pulchritudo cutis est gloria temporalis exterior: per brachia opera designantur. Mortem peccatum dicit, quod animam occidit.
Job 30:3egestate et fame steriles, qui rodebant in solitudine, squallentes calamitate et miseria. + 30.3 Egestate. Immoderatis namque lusibus cognitionem supernæ scientiæ quo plus appetunt, plus amittunt. Et fame steriles. Quia desiderant scire, unde docti et loquaces sint, non moribus compositi; unde vix exteriora capiunt, qui secreta putant se penetrasse. Qui rodebant in solitudine, etc. Hæretici qui ab universalis, etc., usque ad Lambunt vero qui blandimento linguæ tollunt. Squalentes calamitate. Calamitate et miseria squalidi perhibentur, quia et morum sunt pernicie et sensuum pravitate despecti. Calamitas est quasi ægritudo: miseria est illius negligentia, unde gravior fit. Nullus squaleret, si in suis necessitatibus miseriam voluptatis non adderet.
Proverbs 10:3Non affliget Dominus fame animam justi, et insidias impiorum subvertet. + 10.3 Non affliget Dominus. Et si aliquando, etc., usque ad juste vindicando, retorquet.
Ecclesiastes 11:8Si annis multis vixerit homo, et in his omnibus lætatus fuerit, meminisse debet tenebrosi temporis, et dierum multorum, qui cum venerint, vanitatis arguentur præterita.