The Bible Software
bible.software › Job › Job 15 › Job 15:25

Job 15:25

Tetendit enim adversus Deum manum suam, et contra Omnipotentem roboratus est. + 15.25 Tetendit, etc. Ibid. Contra Deum manus tendere, etc., usque ad modo a multis agitur singulis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For he stretcheth out his hand against God, and strengtheneth himself against the Almighty.

In Context

24Terrebit eum tribulatio, et angustia vallabit eum, sicut regem qui præparatur ad prælium. + 15.24 Terrebit, etc. In omni quod iniquus agit, etc., usque ad si ei forte defuerit, quod ex fallacia opponat.

26Cucurrit adversus eum erecto collo, et pingui cervice armatus est. + 15.26 Cucurrit, id est in malo opere obstaculum de adversitate non habuit. Et pingui cervice armatus est. Pinguis cervix est opulenta superbia affluentibus rebus quasi multis carnibus fulta.

Read all of Job 15

Cross References

Exodus 5:2At ille respondit: Quis est Dominus, ut audiam vocem ejus, et dimittam Israël? nescio Dominum, et Israël non dimittam. + 5.2 Qui est Dominus? Superbiam diaboli exprimit, qui subdi Deo contemnens, ait: Similis ero Altissimo Isa. 14.; et quasi de Domini nativitate dubitans, dicit: Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant Matth. 4.. Postea vero quasi coacte dæmones clamaverunt: Quid venisti ante tempus torquere nos? Scimus quia es Filius Dei Matth. 8.. Post tormenta sciunt, quæ ante scire noluerant. Pharao quoque verberatus pro se supplicari ad Dominum rogat. Quis est dominus, ut audiam vocem ejus? etc. Vides quid agit cruda superbia; videbitis paulo post quantum proficit in flagellis: quantum melior verberatus efficitur; qui modo dicit, Nescio Dominum, verberatus dicturus est: Orate pro me Dominum. Nemo ergo ita ineruditus sit divinæ disciplinæ, ut flagella divina perniciem putet et pœnalem interitum. Ecce etiam Pharao durissimus proficit verberatus: ante enim verbera Dominum nescit, verberatusque pro se rogat supplicari; et proficiens in pœnis, scit agnoscere cur puniatur. Nescio, ait, Dominum. In Evangelio verberatus emendat hanc vocem, quia dæmones clamaverunt: Scimus te quis sis: tu es Filius Dei vivi. Post flagella etiam Isræl dimittet, et etiam urgebit exire. Nulla enim societas luci ad tenebras, nulla pars fideli cum infideli II Cor. 6..

Leviticus 26:23Quod si nec sic volueritis recipere disciplinam, sed ambulaveritis ex adverso mihi: + 26.23 Gladium, spiritus, quod est verbum Dei, quod per prædicatores Judæos convincit, ne Vetus Testamentum habere cum Evangelio contradicant. In urbes mittam. Prophetas in quibus fideles munitiones et salutem inveniunt, inimici fugientes capiuntur, illic moriuntur apertis de Christo prophetis resistere non valentes.

1 Samuel 6:6Quare aggravatis corda vestra, sicut aggravavit Ægyptus et Pharao cor suum? nonne postquam percussus est, tunc dimisit eos, et abierunt?

Job 15:13Quid tumet contra Deum spiritus tuus, ut proferas de ore tuo hujuscemodi sermones? + 15.13 Quid tumet contra Deum spiritus? Plerumque justi aliquibus necessitatibus afflicti sua opera coguntur fateri, quod beatus Job fecerat, quod putatur elatio; sed in Dei auribus superba non sunt, quæ humili corde proferuntur; et sicut gravis culpæ est sibi arrogare quod non est, sic plerumque culpa nulla est si humiliter bonum dicat quod est. Hujusmodi sermones. Ibid. De bonis tuis, non tamen Job in his contra Deum tumuit, sed quæ vere fecerat humiliter dixit; sæpe justi et injusti eadem habent verba, et unde illi placent, hi offendunt, ut Pharisæus qui se justificat in opere Luc. 18., et Ezechias qui se justificat in cogitatione IV Reg. 20..

Job 40:9Et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua.

Psalms 73:9Signa nostra non vidimus; jam non est propheta; et nos non cognoscet amplius. + 73.9 Signa nostra non vidimus. AUG., CASS. Quasi dicerent: Merito hæc mala nobis contigerunt, Quia non vidimus signa; quasi dicat: Vidimus, sed non intelleximus: et vere vidimus, quia hoc signum, quia non est Propheta, vel sacerdos, vel unctio; unde: Cum venerit Sanctus sanctorum, cessabit unctio Dan. 9. vestra. Et nos non cognoscet amplius Propheta aliquis, vel Deus per Prophetam; id est, non annuntiabit Christum venturum, quia jam venit. Amplius. ID. Vel non cognoscet adhuc, donec scilicet Judæus agnoscat eum. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Job 15:25

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Job 15:24Job 15Job 15:26 →